eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3626. 1638 juni 12. Van S. Andreae1.

    Illustris et Excellentissime domine legate,

    Quam lubens servitia mea erga Excellentiam Vestram contestari vellem perscribendo ea, quae digna communicatione iudicarem, nisi materiae sterilitas et tempus, a quo propter alias occupationes exclusus sum, commodius opperiri tempus iubeant.

    Hoc tamen celare non possum: pergunt omnes tentare vias et rationes ii, qui inferiores in Germania oras inhabitant et belli onera ac incommoda plus quam alii sentiunt, quibus infringi ratihabita Wismariensia pacta2 possint non obscure demonstrando imperatorem3 cum S.R.M.te Sueciae serio et impendio cupere pacem et amicitiam iisque cum conditionibus quas unquam desiderare et in votis habere possemus pangere. Sed satis perspecta dominis regentibus4 ipsorum fraus communes tractatus urgentes, particulares nobiscum instituendos excludunt, ut ex responso domini legati Salvii5 hic annexo6 domino Soldnero7 dato, a quo eorum nomine facta propositio videre est8.

    Literae ex Moschovia 10 April: datae nos docent nihil ibi nisi rumores bellicos crepare, magnos eius gratia fieri contra Tartarum9 apparatus, educi in apertum hoc anno 30000 militum sub auspiciis Boriswitz10, magnae apud gentem suam authoritatis nec contemnendae virtutis. Totus exercitus in 3 capita distribuendus, qui ex totidem locis hostili terrae finitimis hostem adoriri debet. Tartarorum legati11, qui hic in Suecia praeterita hyeme fuerant, per Moschoviam transeuntes ibi in aresto detinentur propter Tartarorum maleficia et damna, a quibus Muscovitae nunquam tuti et securi sunt.

    Gliscere etiam occipit malum inter Turcam12 et Persam13 undique inimicas faces vibrantes. Copias suas in hostilem terram exoneravit Turca 21 Martij, ut ex literis Constantinopoli scriptis percipimus. Cui bello ipse Turcarum imperator

    373

    interesse ac militare dicitur. Quique ante abitum fratrem suum14 annis minorem, maiorem tamen spe et virtute - nam excelsum omne et virtuosum suspectum ac invisum tyranno - interemit. Nititur nunc Ottomannica domus solo imperatore et fratre alio15 natu minimo quem verentur eadem fata, ubi aetas ingenii vigorem prodere et non abiecti ac humilis animi indicium monstrare incipit, superventura.

    Caetera, quae sunt maioris ponderis et Excellentiam Vestram scire interest, iis relinguo, quibus matura aetas et iudicium nec non in rebus agendis ex earum usu solida prudentia adest.

    Excellentiam Vestram divinae protectioni commendo semper ostensurus qui sim

    Excellentiae Vestrae ad officia paratissimus servitor
    Samuel Andreae

    Stocholmiae 2 Junij

    A.o 1638.

    Met andere hand: Inscriptio erat Illustr. ac Excellent. Do. Hugoni Grotio S.R.M.tis Sueciae ad Regem Christianissimum legato. Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Iulij.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 3675. Samuel Andersson was kanselier.
    2 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636.
    3 - Ferdinand III.
    4 - Voor hun namen zie men p. 40 n. 1.
    5 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant te Hamburg.
    6 - Ontbreekt.
    7 - Dr. Johan Söldner, afgevaardigde van Ferdinand III.
    8 - De woorden ‘ut ex... videre est’ zijn in margine met een verwijsteken toegevoegd.
    9 - Behadir-Ghiraï.
    10 - De wojewode Michael Borisovič Šein (Sehinus).
    11 - Over dit gezantschap zie men no. 3387, p. 795 n. 2 (dl. VIII).
    12 - Murád (Amurath IV) sultan der Ottomanen.
    13 - Safī († 1642).
    14 - Kāsim, gedood op 17 februari 1638.
    15 - Ibrāhīm (1615-1648). Hij volgde in 1640 zijn broer Murád op.