Venerande parens,
Hodie demum Hagam reversus Amstelodamo binas tuas hic reperi, quibus simul respondeo.
416
Scripsissem tibi et Amstelodamo, nisi novos sumtus vitassem; captaveram tempus illud encoeniarum Delfensium2 eo proviciscendi, quod scirem et hic illud mihi sine fructu transiturum. Paulum tamen longius ibi moratus sum quam decreveram, primo ob absentiam D. Vossii3, qui tunc Dordrechti erat, deinde etiam ob absentiam Blauvii4. Eo viro nunquam urbi aliquid magis mutatum; est enim supra quam dici potest difficilis, propositi sui tenax et unius lucri amicus. Tres quatuorve dies impendi ut cum eo de Anthologiis5 agerem, et post multas praefationes et excusationes hoc tandem accepi magnos fecisse se sumtus in editione novi Atlantis6, magnos adhuc facere quotidie in aliis, quorum mora sibi damno esset futura, jam neque tempus neque pecunias neque characteres et quod ego etiam reor neque animum sibi esse nobis satisfaciendi; dolere se quod parenti jam diu sibi amico non posset hanc operam praestare. Ego respondi dolorem. suum hac in re superfluum esse neque in Gallia nobis neque in Hollandia defore qui avide eam occasionem arriperent parentem hac in re minus proprio quam Blavii commodo consuluisse. Inde capta occasione ex notitia, quam mihi cum filio Johannis Jansonii7 dederat commune ex Galliis iter aptato pro occasione sermone super eadem re cum eo locutus sum, qui non videbatur nimis difficilis.
Habet ille ostenditque mihi typos Graecos certe non inelegantes, sed in eo sermone ulterius procedere nolui, antequam mihi de tua voluntate plene constaret.
Salutaverunt vos praeter caeteros amicos maxime D. Hasselarius8 et quem heri Harlemi vidi socer ejus vir optimus D. Schotelbosch9.
De iis, quae hic sub comite Guilielmo Nassovio10 acta sunt et quod non nimis gratum sit illud nuntium et quod ab aliis id plenius accipies, non dicam neque super ejus factum iniquum censorem agam; quamvis certo accipiam maestissimum patrem, ubi post unici filii11 fatum asperrimum ad principem Arausionensem12 accederet hoc unum ab eo recepisse, ut ad uxorem13 reverteretur.
De Meppeno recuperato, quandoquidem non constet satis fama, etiam taceo.
Deus, venerande parens, tibi matri, sorori14 favens adsit.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
XXIX Julij MDCXXXVIII Hagae Comitis.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Iulij.