Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque Domina etc.
Gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,
Inter caetera vidimus ex iis, quas ad nostrum regnique cancellarium2 scripsisti die 18 Maij3, quis tecum sermo ac discursus cum legato Veneto4 super tractatus negotio intercessit teque de loco futuri tractatus inter nos et imperatorem5 convenienter, ut caetera omnia prudenter, ipsi respondisse poscenti propiorem Coloniae aliquam urbem commodiorem Hamburgo vel Lubeca ob rationes, quas adduxisti, non videmus.
Gallis quidem non adeo longum metiendum iter est Parisiis Coloniam, nostratibus vero et longius distat et, si caetera pleraque tantum negotium concernentia spectemus, incommodus locus est.
Quos in communicata nobiscum a Davausio6 per Dn. Salvium7 salvorum conductuum formula defectus animadvertimus et cum Davausio per Rortium8 hic communicari fecimus, non dubitamus, quin eos iam ante ad te transmiserit dictus aulae cancellarius. Vides judicium de iis nostrum ex adjecto apographo9.
423
Quod quidem te celare noluimus, si forte et imposterum contigerit de hisce sermones aut communicationes institui. Quibus te Deo clementer commendamus.Dabantur Stocholmiae die 23 Iunij Anno 1638.
Sacrae Reginae M.tis Regnique Sueciae respective Tutores et Aministratores
Gabriel Oxenstierna
Gustavi
R.S. Archidapifer
Axelius Oxenstierna
R.S. Cancellarius m.p.
Jacobus de La Gardie
R.S. Mareschallus m.p.
Claudius Flemingh loco
R.S. Ammiralii m.p.ria
Gabriel Oxenstierna L.B.
in Moereby et Lindholm
R.S. Thesaurarius m.p.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Aug.
Voor dorsale notitie zie no. 3542 d.d. 23 april.