eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3775. 1638 september 25. Aan Willem de Groot1.

    Bene te tuosque valere, mi frater, gaudeo. Ego vires morbo et medicando fractas recipio paulatim.

    Gallorum prospera exigua prae adversis jam et Fontarabiae derelicta obsidione magna clade accepta per militis contumaciam. Sed apud Genuam pugna navali Galli tribus navibus longis amissis sex hostiles cepere. Cateleti, quod impetu captum est, praefectus Gabriel de las Torres2 in potestate est Gallorum, qui nunc parant se reddere hybernis.

    Duci Vinariensi3 ad Brisacum capiendum majoribus opus est copiis. Ipse Colmariae adversus tertianam luctatur. De captivis non miror, si cardinalis Hispanus4 datum sequitur exemplum.

    Res maris quod apud vos diligentius quam antehac curantur, spem mihi facit melioris in posterum fortunae.

    Hic omnia ob natum delphinum5 in laetitia sunt eaque felicitas mala quae accidere occultat.

    Schokium6 hominesque similes non multum curo. Liber ille de Veritate Religionis7 illis ringentibus vivet et florebit. De Trinitate et alias controversias directe ibi tractare non debui et qui eas ex naturali ratione aut Platonicis scitis tractarunt antehac plus laeserunt quam adjuverunt causam christianismi. Adversus socinismi calumniam a Riveto8 mihi motam epistolam antehac satis uberem scripsi9 ad D. senatorem Reigersbergium10, qui, ut spero, ejus tibi legendae copiam non invidebit. Si quid dignum lectu apud vos prodierit, facite me participem.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 25 Septembris anni 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist. p. 880. Antw. op no. 3764; beantw. d. no. 3789.
    2 - Zie over hem no. 3774, p. 586 n. 1.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Don Fernando.
    5 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.
    6 - Martin Schoock.
    7 - Zie no. 3764, p. 571 n. 7.
    8 - André Rivet.
    9 - Zie dl. VIII no. 3390.
    10 - Nicolaes van Reigersberch.