Venerande parens,
Die Saturni rediit Hagam senator Reygersbergius2; hodie vero hinc profectus est in Zelandiam ob aviae3 morbum, qui non est sine periculo.
Matertera Blonquia4, quae ante octiduum huc venerat, ipsa satis valetudi-
611
naria subito acceptis ex Zelandia literis eodem etiam reversa est. Vereor, ne impotens ex tanta senectute febri et quidem pertinaci satis succumbat.Princeps Arausionensis5 nondum huc rediit, sed exspectatur.
De libris Meyerosianis6 locutus sum ipso avunculo7, qui apud se esse ait, paucos numero. Vereor, ne cum iis factum sit, ut antea cum meis. Eos, quos Treselio8 mittendos dederam, spero jam acceperis. Ego operam do, ut prima occasione ipse causam aliquam agam.
Deus, venerande parens, tibi, matri, sorori9 det omnia prospera.
P. Grotius.
Hagae, V Octob. MDCXXXVIII.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 13 Sept.