Venerande parens,
In Zelandia etiamnum est senator Reygersbergius2 detentus, ut iam scripsi3, aviae4 morbo. Ego nihil certi inde habeo, melius tamen sperare facit mora neque enim eius aetatis est avia, quae diu resistere violento morbo posset.
Hodie vocatus sum ad exequias D.ae Vosbergiae5, quae ante dies aliquot6 decessit.
Amstelodami e(tia)m vita defunctus est D.s Gravius7 consul et etiamnum morbo satis periculoso detinetur consul alter Hasselarius8. Plurimi hic grassantur morbi, plurimi adhuc timentur a medicis.
Princeps Arausionensis9 in diem sequentem Mercurii hic exspectatur.
Regina mater10, ubi Honcelaerdicae dies aliquot exegerat, clam se inde subduxit, ut in Angliam se reciperet inscio eo, qui11 hic regis Angliae12 res agit. Audio nunc Geervlietae detineri ob male faventem ventum.
De typographo D.s Vossius13 iam ad vos scripserit. Laetus a D.o Camerario14 intellexi restitutas iam tibi vires, quas febris subripuerat.
Deus, venerande parens, indies magis magisque saluti tuae consiliisque faveat.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Comitis, XI Oct. MDCXXXVIII.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Oct.