eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3829 1638 november 6. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Adii ante hos sex dies D. Chavigniacum2; commendavi ei conatu quantum potui maximo res ducis Vinariensis3. Volebat pro certo haberi bis mille illos, de quibus scripsi antehac4, integre ad ducem pervenisse. Ego fisus ducis literis

    671

    abesse dimidium asseveravi. Rogavi, is promissus pridem numerus ut suppleretur; ut festinare juberetur Longavillani5 exercitus jam tanto expeditior, quod ejus, quem ipse observabat, ducis Caroli6 fractae essent vires; tum vero ut equitatus bono numero mitteretur Vinariensi, qua parte copiarum et egeat et opus is habeat maxime; praeterea ut promissa auxilii pecuniarii pensio augeretur extraordinaria liberalitate, ut in impendiis extraordinariis, quae secum ferret tanta talisque obsidio.

    Haec omnia sibi cordi fore promisit. Dixi autem me de iisdem acturum cum rege7, simul ejus commodum id ferret, quod etiamnunc exspecto rege in venatu occupato.

    Narravi itidem Chavigniaco summatim, quid responsum esset in Suedia Danicis, quid magnus D. cancellarius8 scripserit D. Roo9 et quo in cardine illud cum Anglis versetur negotium.

    Probabat omnia addebatque per D. Davausium10 ex D. Salvii11 relatu significata eadem. Sicut nos Germanico conventui diem praestituere nollemus, nisi certi prius de diplomatibus pro Germanis, ita et se idem exspectare tum pro Germanis, in quo putabat difficultatem non fore, tum pro Batavis, quibus verborum generalitate offensis aequum censebat satisfieri repositis verbis, quae olim paulo ante transactionem de induciis usurpata ab Alberto12 et Isabella13 fuerant. His expeditis nodis posse pariter inchoari aut illum Lubecae aut Hamburgi conventum et Coloniae alterum ac pariter deinceps procedere hoc praecipue proposito, ut, si veram rectamque pacem nolit hostis, id orbi appareat, maneatque nobis talis pacis non spretae gloria.

    Etiam de electore Palatino14 collocuti sumus. Non toleraturum regem dicebat dignitatis regiae sibi titulum dari, cum majestatis vocabulo ad eum uterentur et Bavarus15 et Brandenburgicus16, et ipse ex Anglia ita scripserit Palatinus. Saxonis17 aliter scribentis literas non recipi. Caeterum negotium ejus cordi fore, et quamquam id vel maxime optetur, ut Anglus18 in foedus veniat, tamen, ne in ea mora malum aliquod accipiatur, daturos se operam, ut Hassicus equitatus ad ipsum electorem transducatur, modo et in hoc Anglus contribuat.

    Dixi laudare me consilium, sed rem videri difficilem, cum qui apud eum militem plurimum possunt Caesaris19 beneficiis sint obligati.

    672

    Ex eo tempore didici duces omnes inter se pactos, ne quicquam seorsim agatit ab alio alius, donec persolutis stipendiis missionem acceperint. Haec ita inter nos dicta.

    Post id literae Lugduno nunciant a Gotzio20, qui XX secum millia habeat, captum Friburgum deditione, oppugnata castra eodemque tempore obsessos rem machinis explosis gessisse strenue. Eventus nobis adhuc obscurus est, nisi quod depulsos oppugnatores magna utrinque caede nuncient eaedem literae. Id si ita est, creditur ad Neumburgi obsidium versurus se hostis, ut duci Vinariensi commeatus faciat arctiores. Speramus Brisacum jam in ducis esse potestate post cibos consumpta etiam spe auxilii socialis.

    Interim graviter nos habet ex alia parte nunciata clades electoris Palatini et Kingii21, quos a Lemgoviae obsidio dejectos hostis perculit. Plane videtur domus Palatina, infirma et antehac, hoc novo malo labefacta ruinam facere, ni propere eam sustentet Anglus.

    In Burgundiae comitatu quae capta a duce Carolo fuerant recuperare nititur Arpaiousius, dux non spernendus.

    Qui hic aerarium regunt in annum sequentem22 partim ex tributis partim ex venditione redituum accepturos se putant milliones CXX, si cum fide dispensentur, magnum ad res bellicas instrumentum.

    Si verum est quod rumores ferunt, novum Sabaudiae ducem23 aegrotare, veneni dati suspicio eum urgebit qui successioni est proximus, Sabaudum cardinalem24, ac si mors sequatur, magna prospicitur rerum mutatio.

    Legatus Venetus25 promisit operam se daturum, ut praeter diplomata pro landgravia26, si velit, et pro duce Vinariensi, detur generale pro Suediae foederatis.

    Ex eodem didici in Assyriam penetrasse Turcas. Suam cum Turcis controversiam ex piratis Uticensibus ortam in eo esse, ut componatur. Legato Hagae27 lites a Graecis moveri, sed de iis quoque sedandis spem esse.

    Non improbabat legatus idem Venetus, quod Batavi rempublicam suam in diplomate speciatim exprimi vellent, se tamen negare non potuisse aliis, quin tentaret Batavorum animos, si forte generalitate contenti forent.

    Dux Valetta28 in Italiam, Angliam an ad Batavos eat, nondum liquet.

    Qui in reginae matris29 comitatu fuerant Galli, ii omnes jussi sunt excedere finibus Belgicae Hispanicae excepto monacho Chantilupio30 et presbytero Sancto

    673

    Germano. Marchioni Vieuvillae31 id oranti productum est ibi morandi tempus ad pascha.

    De Scoticis et ego meliora spero. Formulam tamen transactionis non vidi. Quae de ea re hic comperi, scripsi antehac32.

    Reginae matris in Angliam adventus, ut expetitus non est, ita prohiberi honeste non potuit. Quae sit consilia captura, ex iis, quibus plurimum fidei tribuit hominibus, apparebit.

    Est in eadem aula Chevreusia33, inquies femina et quae in Galliam invitata reverti hoc tempore non vult. Tum vero si eodem veniat dux Valetta, accendentur suspiciones concursu tot hominum res Gallicas34 praesentes gravate ferentium. Ego sic arbitror hanc aulam, sicut maxime illud concupivit, ut in Ethruriam iret regina, ita maluisse eam manere in Batavis quam transgredi in Angliam praesertim foedere nondum facto.

    Summas habeo gratias Excellentiae vestrae filioque ejus nobilissimo35, quod eorum, quae Hamburgi aut geruntur aut probabiliter exspectantur, me ignarum non sinant.

    Magni cancellarii in Germaniam adventum prope esse, etiam ex Suedia literae credere nos jubent. De formulae mutatione puto obtenturos quod volunt Batavos, si pertendant. Puto et Suedis satisfactum iri super diplomate generali pro Germanis; nam ut aut Suedos aut Bataros a Gallis avellant Austriaci, si quam spem conceperant, ea fallax aut jam apparuit aut brevi apparebit. Suedos ad pacem non repudiandam, si aequa dabitur, haec duo vel maxime movere possent, quod Gallia tam tenuiter lenteque in tantis periculis juvando Vinariensem, satis ostendit protestantium in Germania res prosperas suis votis non congruere quodque Anglia post tantas cunctationes nihil offerat quod dignum sit respici.

    Palatinus certe quam nunc accepit cladem - ejus historiam quamvis tristem ab Excellentia vestra exspecto - nulli magis quam Anglis acceptam ferre debet. Et ni vel nunc tum festinantius36 tum fortius agant Angli, periit funditus domus illustrissima capto eo principe. cujus maxime militare erat37 ingenium, et comite, qui suis opibus res afflictas adjuvabat et exercitus duce. Etiam, quae illa sit clausula, quam paci Hassicae adjecit imperator38, dignum erit cognitu; et ad quam militiam vertere se videantur copiae illae Hassicae. Saxo et Brandenburgicus haud dubie pertinaciter persequentur quam institerunt viam.

    Regi Poloniae39, ut scripsi nuper40, prius vires deerunt quam animus nobis nocendi. Nec aliter sentiunt qui hic sunt Polonorum protestantes.

    674

    Dantiscani quid faciant, anxii multum pendent ab eo, quod constituturi sunt Batavi. Non est dubium, quin id agant jesuitae, ut Graecam ecclesiam, liberam per tot saecula, Romanae subjiciant. Qua de re quos cum Veneto legato sermones habui, eos spero non futuros inutiles.

    Deus bonis consiliis adsit idemque Excellentiam vestram ejusque illustrem familiam sospitet beetque.

    Excellentiae Vestrae omnis observantiae cultu addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 641 Novembris 1638.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R.A. 1638, 4/14 Novemb.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 154. Vanaf ‘De Scotiis’ gedrukt Epist., p. 478. Datering copie Upps. ten onrechte op 7 november. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Zie no. 3820.
    5 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    6 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    9 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    10 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    11 - Johan Adler Salvius.
    12 - Albertus (Albrecht) (1559-1621), aartshertog van Oostenrijk, landvoogd van de Zuidelijke Nederlanden.
    13 - Isabella (1566-1633), dochter van Filips II, landvoogdes van de Zuidelijke Nederlanden. Zij was gehuwd met bovengenoemde Albrecht.
    14 - Karl Ludwig van de Palts.
    15 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    16 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    17 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    18 - Karel I van Engeland.
    19 - Ferdinand III.
    20 - Johann, graaf van Götz.
    21 - James King.
    22 - Claude de Bullion, surintendant des finances, en Claude le Bouthillier.
    23 - Carl' Emanuele II (geb. 1634).
    24 - Maurizio van Savoye.
    25 - Anzolo Correr.
    26 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    27 - Cornelis Haga, Staats orator te Konstantinopel.
    28 - Bernard de Nogaret d'Epernon, hertog van La Valette.
    29 - Maria de Medici.
    30 - Jacques d'Apchon de Chanteloube en Mathieu de Morgues, sieur de Saint-Germain.
    31 - Charles, markies van Vieuville.
    32 - Zie no. 3813 en no. 3820 in fine.
    33 - Marie de Rohan, vrouw van Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    34 - De uitgave der Epist. heeft: Galliae.
    35 - Joachim Camerarius.
    36 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: festinantibus.
    37 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    38 - Ferdinand III.
    39 - Wladislas VII (IV).
    40 - No. 3820.
    41 - De copie te Uppsala heeft: 7 Novemb.