eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3837. 1638 november 9. Aan M. Bernegger en J. Freinsheim1.

    Accepi legique, viri clarissimi, tum amicissimas literas vestras2 tum pagellas de commentariis in Curtium3, quas et legendas dedi eruditissimis, qui hic sunt, viris. Omnes et in congerendo diligentiam et in dijudicando solertiam mirantur. Ego quod addam nihil habeo, ita omnia abstulistis cum pulvisculo.

    Quae ad Tacitum annotaveram gaudeo recte ad vos pervenisse. Sunto ista vestri arbitrii, ut, quae utilia esse possunt, inserviant publico, resecentur caetera.

    De nova editione Taciti4 iterum memoriam appellavi magni D. cancellarii5, digna est omnium ope vestri animi magnitudo, qui inter aestus bellorum, in orbe vix tutos habente aditus exitusque tam praeclara molimini. Si ejus editionis Taciti, quam vestra liberalitate possideo, exempla aliquammulta huc venire possent, vendibilia fore praevideo; ostendi enim procerum multis, qui mire amant elegantiam curamque adhibitam in notis, in indice, in adminiculis ad margines.

    686

    Rogamini non meo tantum, sed et omnium, qui hic literas amant, nomine, inter quos eminet Hieronymus Bignonius6, advocatus regius ne defatigemini in isto de omnibus bene merendi studio.

    Valete felices.

    Lutetiae, IX Novembris novi Cal. MDCXXXVIII.

    Notes



    1 - Copie Gem. Bibl. Rotterdam, coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 479; Grotii et Berneggeri Epistolae mutuae, p. 66.
    2 - Onvindbaar.
    3 - Zie no. 3627, p. 373.
    4 - Zie no. 3469, p. 108 n. 6.
    5 - Axel Oxenstierna; zie no. 3831, p. 678 n. 11.
    6 - Jérôme Bignon; zie over hem III, p. 154 n. 5.