Viro amplissimo Martino Opitio,
Iactatum te multis fortunae aestibus tandem venisse ad portam sedemque
340
tranquillam, vir amplissime, et tui, ut amici perveteris, et literarum, quas feliciter excolis, causa gaudeo. Neque illud minus, quod, quae mandata tibi sunt a serenissimo ac potentissimo Poloniae rege2, negotia otii tibi relinquunt aliquid3 ad edendos, ut soles, pulcherrimos ingenii tui foetus. Horum utrumque, ut perpetuum maneat tibi, Deum precor.Nobis in hac legatione nihil est dulcius quam quod in urbe vivimus et librorum et eruditiorum hominum plena quodque post id, quod rebus Suedicis debetur, temporis non parum nobis superest, quo aut discam aliquid aut memoriam eorum, quae olim didici, nutriam. Neque enim ita Mars invasit seculum, ut non sit et lectu digna scribentium et scripta legentium larga seges.
Vir doctissimus Iacobus Sirmondus4 dedit nobis non ita dudum tres tomos Conciliorum Galliae5, utilem librum; et nunc quanquam regis confessionibus praepositus Theodoretum6 nobis procudit7 et Hincmarum8 promittit multo quam antehac9 ampliores. Etiam Cyrilli opera10 habemus et in iis multa hactenus inedita, etiam Graeca adversus Iulianum11 studio ac labore Auberti12. Prodiere et Libertates Ecclesiae Gallicanae13, sed statim notatae gravi censura cardinalis Rupifocaldii14 et episcoporum aliquot, quanquam desumtae ex actis parlamentariis.
Lugduni non quiescitur, in Batavis dico:
Τίς δ᾽ ἂρ σφῶε ϑεῶν ἔριδι ξυῶέηϰε μάΧεσϑαι15. Heinsium16 dico et
341
Salmasium17. Vidisti enim credo hujus de Usuris librum primum18, cui duos attexet alios19, in quibus multa Heinsii reprehensio. Iam et Heinsianas in Novum Testamentum notas20 exspectat Salmasius tanquam mirmillonem retiarius21. In edendo ad Epictetum Simplicio22 pariter ad palmam concurrunt. Excitabit hoc veternum pridem partae famae indormientem Heinsium, ut fiat Hesiodeum illud: ἀγαϑὴ δ᾽ἔρις ἥδε βροτοῖσι23.Iam vero immensi laboris judiciique Vossius magnum nobis volumen de Omni theologia religioneque gentium24 molitur. Barlaeus25 vero pergit Claudianum26 provocare carminibus et nunc nobis exhibet Amstelodami exceptam regis Galliae matrem27 pariter et suae urbis et ingenii sui vires ostendens orbi.
Sunt et duo in Batavis Germani juvenes, dicerem supra Germaniae saporem, nisi tu pridem Germaniae crassitiae labem abstersisses; horum Gronovius28 criticem cum laude exercet29, poësin Fabricius30, digni qui noscantur ambo.
De publicis quid dicam? Aegrotat cum ecclesia pontifex, regnat sub alieno nomine cardinalis Richeliacus, navigant Batavi, capit urbes Vinariensis31, caedit hostes Bannerius32. Pax interim a nobis fugit iniquo seculi sidere, quod et Scotos nuper Anglis commisit.
Scoti exactis episcopis populare regimen introducunt in ecclesiam, quod exemplum ne et ad imperii res transeat et inane nomen sibi relinquatur, rex33
342
metuit. Galli et Batavi spectati diu ab otiosis Britannis nunc illos domi negotium habentes vicissim spectant.Apud vos fervent, ut audio34, de vectigalibus certamina invidentibus regi Poloniae35 novas opes etiam iis, quorum opes omnes36 eo quaestu constant. Ego civitati, in qua nunc vivis, optime volens malim dissidium hoc domesticis colloquiis quam externis arbitriis componi.
Turca37 magis magisque in Persam38 incenditur neque puto nunc quidem esse, cur quicquam ab eo sibi metuat imperator39.
Magnum regni Suedici cancellarium40 mare hoc anno transiturum non puto belli rebus satis bene per Bannerium procedentibus, pacis autem spe nulla.
Rex Daniae41 qua nunc est aetate ac rerum peritia velim cogitet illud ϰαλὸν ἁσυχία42. Non puto inter nos et ipsum rem in bellum prorupturam. Sed ex veteri aemulatione suspecti mutuo vivimus.
De Cosmographico libro43, cujus mentio est in epistola tua44, locutus sum fratribus Puteanis45. Aiunt se arbitrari eum esse librum, quem utendum olim Bertio46 dederant, ab ejus vidua47 se repetituros. Ego interpellare non desinam.
Vale, vir doctissime.
Tuae eruditionis non ingratus aestimator
H. Grotius.
Lutetiae, XI/XXI Maii MDCXXXIX.