eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4422. 1639 december 10. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Commovit non parum hanc aulam perlatus huc nuntius displicuisse valde in Suedia pactiones Gallorum cum Vinariensibus, per quas tota vis imperii militaris et in urbes ad Gallos transiit. Solet interdum tempestates tales excitare D. Davausius2, ut ipse eas postea industria sedasse videatur. Ego mihi ea de re loquentibus dixi nondum accepisse me e Suedia aut mandata super ea re disserendi aut etiam excellentissimorum dominorum regni rectorum3 judicium super illis pactionibus.

    Urbs Taurinorum ex arce globis petitur non sine turrium atque aedium ruinis.

    Spargitur hic rumor de Longavillano4 quasi Maguntiacum obsidente, sed credunt plerique id, quod et nuper scripsi5, eum ad Metim hiberna quaerere.

    Res electoris Palatini6 nihil mutatur nec quicquam adhuc ad Anglia audimus, quod nobis spem det meliorem. In Vinariensi exercitu sunt, quibus hoc principis Palatini infortunium dolet, sed communi eorum nomine nihil hic ea de re agitur.

    Scotici motus ad resumenda arma spectare videntur; ea res metum multis injicit, ne rex Angliae7 domandis Scotis solus impar, quibus ob religionem Batavi, ob veteres amicitias et speratas utilitates Galli non parum favent, ad Hispani amicitiam apertius se vertat.

    Ragotskium8 aliquid ausurum in Hungariam vix credibile facit frigide acceptus Constantinopoli legatus ejus9, contra magno cum honore caesarianus internuntius10.

    Turcae11 adhuc apparatus mari magis quam terra bellum ab eo exspectari jubet in Melitem forte.

    800

    Bavarici ad utramque Rheni ripam sunt et Argentoratensibus amnis usum, quantum possunt, praecludunt.

    Episcopi Basileensis12 terrae a Vinariensibus aliquoties vexatae contra autem belli instrumenta, quae ad Vinarienses ibant, detenta Badae iras et minas inter hos et Helvetiorum pontificios peperere. Galli episcopo suum favorem promittunt, dum per ejus terras iter hominibus rebusque habeant.

    Hispani vulgant proelii apud oppidum Quieres aequale fuisse damnum. Sit ut ita sit, multum tamen effecit Harcurtius13, quod evasit.

    Pars seditiosorum in Normannia caesa est a regiis, captus et dux eorum, qui presbyter erat Morellus14 nomine.

    Castilionaeo15 in Mousonum insidiae non successerunt.

    Ducis Lotharingi16 copiae in Luxemburgico et Treverico agro hiemem transigent.

    Mazarinus17 hic exspectatur de pacis rebus acturus.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, res regni reginae18 tuaeque Sublimitatis secundet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10 Decembris 1639.

    Saepe molestus esse cogor Sublimitati tuae de re pecuniaria in praesens ac futurum non meae tantum tranquillitatis, sed et decoris publici causa. Rex Galliae19 iterum mihi liberalitatem suam obtulit. Excusavi; non spero futurum, ut cogar mutuum ab eo accipere, quod dono habere potui.

    Venit huc hodie ex Anglia Windenbankius20, filius secretarii status regii21 in Anglia, cum sui regis ad regem Galliae et ad electorem22 literis. Parum favorabilem eum facit rumor patrem ejus ferens Hispanis amiciorem quam Gallis.

    Audimus colluctatum cum Hallerio23 ducem Lotharingum; Glenium24 Gustavoburgi esse; captum a Longavillani copiis Oppenhemum et Alzhemum et Bingam, a Vinariensi milite Therbachium ad Mosellam, a Konigsmarkio25 Hervordum et Bilefeldum, fruges e Gallia illatas Metim partim ab hoste interceptas.

    In proelio ab Abricantos contra seditionis populares multi viri nobiles cecidere, inter alios marchio Curtamerius26.

    Piccolominius27 apud Rotteburgum transiisse dicebatur.

    801

    Susurratur aliquid de indutiis apud Salzam.

    Rex nuntio pontificio28 aditum ad se negavit ob ea, quae Romae acta sunt.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 583; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 671.
    2 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux, Frans gezant in Hamburg.
    3 - Voor hun namen zie men no. 4277, p. 567 n. 2.
    4 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    5 - No. 4414 dd. 3 december.
    6 - Karl Ludwig van de Palts.
    7 - Karel I.
    8 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    9 - Zie no. 4420, p. 796 n. 13.
    10 - Johann Rudolf Schmidt.
    11 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    12 - Joannes VI Henricus von Ostheim.
    13 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    14 - Jean Morel.
    15 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    16 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    17 - Jules Mazarin -Giulio Mazarini-.
    18 - Christina van Zweden.
    19 - Lodewijk XIII.
    20 - Thomas Windebank.
    21 - Francis Windebank.
    22 - Karl Ludwig van de Palts.
    23 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    24 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    25 - Hans Christoph, graaf von Königsmarck, Zweeds bevelhebber.
    26 - Cyrus-Antoine de Saint-Simon, markies van Courtomer.
    27 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi, keizerlijk bevelhebber.
    28 - Ranuccio Scotti; over deze kwestie zie men no. 4407, p. 775.