Excellentissime et illustrissime domine,
Venit huc ad me scriba2 D. marescalli Hornii non tam sperans se posse conficere negotium libertatis, priusquam certi quid habeamus de federe inter Suediam Galliamque,3 quam ut Bavaricis, qui ex Lindavia eundem marescallum retrahere in carcerem volebant, pateat agi aliquid eiusque rei testis sit is, quem eodem tempore misit Iohannes Waertius.4 Cum putaret hic scriba sibi eundum in comitatum regium, dedi ei literas hoc negotium commendantes ad comitem Chavigniacum,5 in quibus repetii promissa a duce Vinariensi, cuius captivus fuit Iohannes Waertius, Suediae facta et quam necessarius nobis post mortem marescalli Banerii6 sit hic dux egregius. Feci quod potui. Caeterum ita existimo, nisi aut ante fedus fiat haec permutatio aut certe federi innectatur ut pars eius, Gallos, sicut per tot annos fecere, novas reperturos tricas, puta de Bassompetra7 et machinis quae sunt Benfeldii, quorum hae, ni fallor, ad ducis, qui
347
eas de sua pecunia fecit, haeredes pertinent, alter captivus haberi debet eorum, qui duci Vinariensi eodem tempore militarunt. Scit Sublimitas tua multa esse, quae legati perficere non possunt, nisi ab iis, qui ius imperii in ipsos habent, valide adiuventur.Dux Longovillanus etiamnunc hic haeret. Proficiscitur ad regem qui res hic Hassiae agit,8 ut properentur auxilia illa in Germaniam destinata. Nunc Crucenaci arx in periculo est, et, qui inde non longe abest, dux Lotharingus9 nihil pro eius arcis salute agit.
Castilionaeus10 rursus apud Sedanum est et in campo aperto collocutus est cum comite Suessionensi, sed nihildum, quantum audimus, ad pacem ibi constituendam profecit. Mantuani filia11 cum Sedanum iret ad Guisium, cum quo clam matrimonium fecit, intercepta fuit a Gallis, sed iussu cardinalis deducta ad maritum. Baro Degefeldius,12 ideo quod sui suorumque militum non habeatur, quae debet, ratio, licentiam abeundi a rege poscit.
Luneburgicus et Hassica,13 quantum hic intelligi datur, fidi manent partibus. Sed experiendo didicimus aliqua concessione eorum, quae desiderant, facile mutari Germanorum principum animos.
In Anglia controversia fuit de honoribus inter electorem Palatinum et iuvenem principem Arausionensem14 itemque inter electorem et Batavorum legatos,15 ita ut hos ille non viderit, nisi iuvenem principem semel egredientem e sponsae16 conclavi. Audimus praeterea imperatorem iterum esse Ratisbonae multoque plus quam creditum fuerat augeri Piccolominaei copias.
In Portugallia novos esse motus intelligo magnoque in periculo esse novam possessionem. Discedunt hinc legati novi regis.17 Breszaei autem duo18 nondum discedunt, pater in Catalaniam, filius in Portugalliam. Cum autem in itinere sit classis Americana,19 parant se Castellani, ut eam servent, Portugalli ut intercipiant. An verum sit Caesaraugustae in Arragonia occisum quendam a rege Hispaniae missum, praeterquam rumorem hic talem esse nihil affirmaverim. Princeps Condaeus in tractu Ruscinonensi haud multum proficit validis ibi hostium praesidiis et sublevata per maritimas advectiones fame.
Harcurtius20 aliquid damni passus est et a spe Ballingae capiendae excidit Erlachius.21 Castilionaeus nunc est Guiennae et omnes ad Sedanum claudit exitus. Castra ad Airam plena commeatuum, flexuosi ad urbem fiunt aditus, disponuntur quae eam quatiant machinae. Hispani in agris apud Caletum ad portas usque eius urbis grassati sunt hostili igne.
De Gallorum delectibus apud Helvetios et Rhaetos et rustica seditione circum Bernam Marinus22 scribet.
Deum rogo etc.
348
Lutetiae, V/XV Iunii MDCXLI.
Video esse qui pecuniis Batavicis largiri velint dignitatem regni Suedici et ad eam rem meis uti obsequiis.23 Ego non is sum, qui id sponte mea sim facturus, gnarus per gradus quosdam ista in praeceps ferri multo citius quam putent talium imperiti.
Dicitur Hispanus habere in Ruscinonensi comitatu quinque millia peditum, equites sexcentos, princeps autem Condaeus octo peditum millia, equites mille et quingentos. Ex Helvetiis ad regem veniunt sex ferme millia.
Ad Tarragonam ab obsidione liberandam venit Ferdinandinus24 mari cum galeris XXXV, galeonibus XXX. Opponit ei archiepiscopus Burdegalensis25 XV galeras sive naves longas, ducentas naves alterius generis et scaphas viginti.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Permutatio Hornii cum De Waert proposita urgetur et eius liberatio commendatur. Motus Sedanenses. Degenfeldii ad eos transitus. Iudicium de constantia principum Germanicorum. Controversia de praecedentia inter electorem Palatinum et principem Arausionensem nec non inter illum et Batavorum legatos. Lusitanici et Caesaraugustani motus. Varia nova.