Christina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice, nobis sincere fidelis,
Perspeximus ex iis quae diligentius ad nostrum regnique cancellarium per singulos ferme nuncios perscribere soles, rerum in Gallia statum et actiones. Rarius quidem nostrae ad te literae remeant, quod hactenus nondum plene conventum inter nostros et Gallicos Hamburgi2 morantes ministros sit de tradenda ratihabitione articulorum Wisma-
464
riensium. Expedivimus denuo illuc Smalzium3 cum novis tum super eo, tum Anglicano negotio4 ad Salvium mandatis pariterque ei iniunximus, si mutuo traderetur, ad te ut se quantocyus conferret, relatum ea quae scire vel eo nomine tua interest, vel mandata ad te perlatum in mutuo aut induciarum negotio.5Ad tutam quidem et honestam pacem cum perveniri non possit nisi arma nostra quam possunt validissime firmentur, cogitationes omnes in arduam belli continuationem unice convertimus et ad submittenda exercitibus nostris primo vere auxilia, viribus hostium sustinendis paria. Ne vero moles nobis ab hoste praegravis accrescat, prioribus nostris mandatis6 insistens pro tua dexteritate inibi urgebis, ne quid ab eorum parte desideretur quod ad destinendas distrahendasve hostium vires cum insigni mutuae communisque rei fructu et emolumento facere poterit.
Quid in caussa cum Gallica, tum Anglicana peractum Hamburgi fuerit, tecum inde communicaturus est dictus aulae nostrae cancellarius nosque subinde abs te expectabimus, quid praeterea rerum per Gallias agatur, unde consiliis actionibusque nostris lucis aliquid accedere possit.
Quibus te divinae tuitioni clementer commendamus,
G[abriel] O[xenstierna] G[ustavi filius], J[acobus] d[e] L[a] G[ardie], C[laudius] Fl[emingh],
A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] O[xenstierna] B[engt filius].
Bovenaan de copie te Stockholm: Sacrae regiae Maiestatis literae ad dominum Hugonem Grotium. A. G[yldenclau].7 Datum Stocholm anno 1638, Februarius 10.