Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque Domina,
Gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice, nobis sincere fidelis,
Literas tuas die 12 mensis Aprilis datas2 hesterno die accepimus, in quibus refers te accepisse mandata nostra implementum foederis Vismariensis3, obla-
337
tam a republica Veneta operam in conficiunda pace et inducias a rege Galliarum4 propositas concernentia, operam nobis pollicitus te summa et fide et sedulitate praescripta secuturum.Vidimus etiam ex iis, quas die sequenti ad nostrum regnique cancellarium5 scripsisti6, quid indignitatis tibi acceleratum nec delata tibi quae par erat a legato Veneto7 fuisse et propterea te negotiis colloquium exigentibus anxium animadvertimus, ne quid committeres, ex quo dignitati nostrae periculum crearetur.
Gratum nobis fuit, quod tantopere sollicitum te depraehenderimus negotiorum tibi commissorum. Ingratum vero non potuit nobis non accidere talia a legato reipublicae Venetae attentari, quae manifestum dignitati nostrae regiae praeiudicium caussantur. Non potuit quidem hactenus mentem nostram subire te nostrum legatum secius tractatum ab eo iri quam caeterorum regum legatos ab ipso haberi accepimus.
Iccirco, cum minime deceat te caeteris minus dignum ab eo aut alio quoquam haberi, etsi consensimus in oblatam Venetorum operam ad negotium pacis promovendum, tanti tamen eam neutiquam facimus, ut de honore ac dignitate nostra respectu eiusdem quicquam decedere patiamur. Quin ea nobis stat animi sententia, ut si tractatus per talia progressum sortiri nequeant, eos potius intermitti quam aliquid, quod cum nostro regnique decrescente nomine committi debere malimus.
Unde si eo deventum fuerit, ut negotia invicem tractentur nec quod par est tribuerit dictus legatus, rectius facies, modo res adhuc integra fuerit, si Smalzii8 ceu intermuncii opera utaris. Cui eo nomine scripsimus iniunximusque, ut tibi operam in eo collocet. Non attinet modum in particulari ad tuenda iura ac decus nostrum observandum tibi praescribere, cum pro tua prudentia eum facile sis dijudicaturus.
Caeterum latere te haud oportuit non tantum Davausium9 Hamburgi Salvio10, verum etiam Rorteum11 hic cancellario firmiter persuadere enisos Heufdium12 nomine subsidiorum anno 1632 merito solvendorum plus quam debebatur ad viginti Aria milia imperialium circiter Lutetiae Parisiorum accepisse, id, quod probare certissimis documentis se velle obtendunt, atque ideo detrahi ab ipsis summae quadringentorum millium, quae numerari Hamburgi tenebantur.
Meminimus quidem a marchione Schaumontio13 centena millia imperialium nobis soluta, residuum vero totidem nummorum Heufdio incumbere, ut Parisiis acciperet.
Recordamur quoque eorum, quae a Spiringio14 non ita pridem edoctae
338
sumus, Heufdium non potuisse sedecim millium cambium acceptare, quod subsidia nondum impetrarit.Ideo, cum non tantum quod debebatur, verum etiam plus eum accepisse praetendant dicti Gallici ministri, pro dignoscenda eius rei certitudine scribi fecimus Heufdio, ut quantocyus de toto hoc negotio huc perscriberet et veritatem nobis documentis certis explicaret. Tu mone et urge, ut id quamprimum ac dempta mora fiat, quo certitudo rei nobis innotescat nec difficultas aliqua obrepat imposterum praestandis solvendisve subsidiis.
Atque hisce te Deo clementer commendamus.
Dabantur in regia nostra Stocholmiensi, die 19 Maij anno 1638.
Sacrae regiae maiestatis regnique Sueciae respectiva tutores et administratores
Gabriel Oxenstierna
Gustavi, R.S. Archidapifer
Axelius Oxenstierna,
R.S. cancellarius m.p.
Carolus Gyllenhielm,
Regni Ammiralius m.p.
Gabriel Oxenstiern L.B.
in Moereby et Lindholm,
R.S. Thesaurarius m.p.
Adres: Nobili et magnifico nobis sincere fideli nostro apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario domino Hugoni Grotio, clementer.
In dorso schreef Grotius: 19 Maij 1638. Regina Suediae De Heufdio; Veneto.
En boven aan de brief: Rec. 30 Iunij.