Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Die Jovis cum ad patrem Iosephum2 ivisset D. Schmalchius3, venit ad me
377
legatus Venetus4 deditque mihi duas, quas mitto, formulas acceptas a Vienna, quarum prior legatis Suediae ad pacis negotium ituris cavet, altera iis, qui a Germanis venient.In priore nihil admodum desidero, nisi ut non coronae Suedicae solius, sed, ut moris est, reginae5 et coronae fiat mentio: deinde ut pro Colonia ponatur Hamburgum aut Lubeca.
In altera odiosa illa mentio criminis laesae majestatis aliena est a pacis studio.
Praeterea formula opus esset pari pro iis, qui se legatis Suedicis essent adjuncturi. Cetera expendenda Tuae Sublimitatis accuratissimo judicio reservo.
Gunthrodius6, qui pro Hassiae vidua7 hic est, misit ad me erroremque nuper admissum correxit dando mihi ea honoris vocabula, quae legatis regiis dari solent. Ego et offensarum sum fugiens et memor tamen dignitatis eaque vel difficillima pars est injuncti mihi muneris.
In Italia magnus est Hispanorum exercitus, ad XIV M peditum, equitum VII; Vercellas obsident et capturi videntur.
Mantuana vidua8 suspecta hic est ideoque in controversia Gallicorum ejus domus bonorum filiabus mortui ducis9 possessio adjudicata est hoc colore, quod neque dux extra Galliam vivens de bonis in Gallia sitis testari potuerit, neque eorum bonorum capax sit dux puer10 extra Galliam natus. Id jus Albinagii11 dici solet.
Duo millia recentis militis ex Hispania longis navibus ad oram Genuatem, inde ad Leganesium12 pervenere.
Castilionaeus13 ad premendum S. Audomari oppidum quinque struit castella rusticorum septies mille opera. Rentiacum cepit et Abbatiam Wartae, ubi captus est jesuita14 Bruxella veniens credensque se in Hispanorum incidisse manus, qui militari licentia infesti essent iter facenti, ea, quae de necessitatibus S. Audomari deque consiliis aulae Bruxellensis cognoverat, Halerio15, quem Hispanicarum partium ducem per errorem putabat, enuntiavit missusque est huc Lutetiam. Obsidetur et Ruminga oppidulum.
Lafortius16 alium colligit exercitum, quo Castelletum recuperet. Is ad XIV millia futurus dicitur.
Cum a Rotwila per Vallem Kinsingensem retro se ad Rhenum vertisset Goetsius17 cum parte primum suorum, deinde majori agmine, placuit duci Vinariensi18 alio itinere - nam illud concaedibus factis hostem abstulerant -
378
eum subsequi at ad Friburgum considere. Perstat Goetsius apud Offenburgum confidens vitare praelium unice intentus, ut Brissaco subveniat, cujus aditus equite ac pedite dux Vinariensis obsessit. Sed nuper quatuordecim currus alimentis onusti, qui Basilaea Argentoratum ibant, a Brissacensibus intercepti erant, incertum an comitantium dolo.Dux Longavillanus19 in comitatu Burgundiae capto Chausino Salinis imminet. Eum Galli videntur mittere velle ad Brissaci obsidium. Sed Vinariensis in solo Germanico alteri imperium non concedet et urbem, si capi possit, sibi velit custodire, ut partem Alsatiae sibi a rege20 concessae. Itaque id per Erlachium21 huc missum urget, ut pecuniae sibi mittantur et commeatus et auxilia ad sex millia peditum, equitum duo.
Benfeldienses nostri Argentoracenses literis hostilia minantibus terruere, ne hostem rebus aut ad vitam aut ad bellum necessariis adjutent sumpto consilio ex necessitate et exemplo Goetsii, qui pari modo Helvetios territavit. Ego per D. Mullerum22 patrem Josephum monui, ut a rege eadem minantes literae ad Argentoratenses mittantur, nequid per ejus civitatis aut metum ab hoste aut socordiam aut privatorum avaritiam damni accipiatur publice.
Praeter illum exercitum ad Offenburgum alius hostium exercitus ad Basileae fines se ostentat. Pro Bavaro23 praeest Goetsius, pro imperatore24 Furstembergius25.
D. Schmalchius clam me apud D. Chavigniacum26 fuit. Ei dixit de pecunia multum nos remissuros, partem scilicet alteram. Dicit ea de re se habere literas excellentissimorum et illustrissimorum regni rectorum27, quas ego non legi scriptas Suedico sermone. Hoc video ipsum agere, ut sibi captet gratiam, mihi odium conciliet ausus etiam in sermone cum uxore mea non semel mihi grande malum minari, quod ipsius privatis et iniquis desideriis morem non geramus. Haec Batava simplicitate significanda duxi Tuae Sublimitati, ceterum paratus ferre omnia, quae sine injuria commissi mihi muneris ferri poterunt.
Significavit tandem mihi residens Anglicus28 Venetos in hunc modum scribere regi Anglo29: Serenissimo Principi ac Domino, Domino Carolo Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae regi Illustrissimo. Sed et ipse legatus Venetus30 promisit mihi se daturum inscriptiones, quibus ad reges alios uti solent, ne qua in parte nos laesos putemus.
Habet dux Vinariensis ad Neuburgum pontem e navibus factum in Rheno.
379
Roma quanquam assueta inanibus luxum miratur legati Eckenbergii31, cujus sola carruca XXV millibus constitit. Princeps Thomas32 ad Poperingam exercitum ostentare nunc demum incipit.
Princeps Casimirus33 retinetur adhuc, et posset hic quoque nobis usui esse ad pariendam libertatem D. Hornio34.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det bona omnia regno, reginae Tuaeque Sublimitati. 12 Iunii 1638.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Venit ad me Erlachius, qui res hic agit ducis Vinariensis. Ait nullas ultra hostium copias apud Basileam esse; Gallis constitutum mittere in obsidum Brissaci omissis Salinis Longavillanum ducem pari futuram imperio cum Vinariensi; ei esse decem peditum, duo equitum millia; sed eos negare Brissacum et Brisgaviam sub concessione Alsatiae comprehendi. Etiam de extraordinariis impendiis aliquid inter ducem et regis homines disputatur.
Princeps Condaeus35 Tolosae est nihil ad bellum quidem promovens.
Espernonius36 aulae huic suspectus in agresti praedio continere se jussus.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.