Excellentissime Domine,
Et literae Excellentiae Vestrae delectant me semper et postremae2 maxime, quae adventum novarum ad Bannerium3 copiarum nuntiant spemque faciunt fore, ut brevi late sonet sociosque recreet molitionum ejus fama. Id maxime hic optatur, ut in Silesiam Moraviamve se injiciat detque sua vicinitate animos Hungaris multa conquerentibus, quorum motus finitimorum non pauci videntur
496
exspectare usuri occasione in rem suam. Ut rectius futura dijudicemus, expediet scire, quantum jam militis Bannerius habeat, quantum Galassius4, Saxo5, Brandenburgicus6.Vidua Hassica7, si quid sapit, societatem nostram non deseret alioqui belli futura non immunis et pacis semper incerta. Et sunt sane quae Gunterodius8 huc egit talia, ut sperni non debeant.
Palatini9 copiis ad tempus usuros Batavos credo. Palatinus ipse quid facere possit, nisi major ei pecunia mittatur ex Anglia, non video.
De Brisaco scripsi antehac10 discessum ab ejus obsidione neque ejus repetendae spem relinquere invectos tot ac tantos commeatus. Caeterum Tubatelus11, qui duci Vinariensi12 adest, Croatorum maximam partem apud Steinfeldum non ita longe ab Argentorato IX hujus mensis, ut hic numeramus, fudit aut cecidit Cepit impedimenta signaque. Corbus13 vulnus accepit.
Pax communis optanda haud dubie Germanis, quibus bellum hoc et gravissimas in praesens adfert calamitates et in posterum durum servitium. Sed maximas tricas habet id negotium.
In eo dum laboratur, si rex Daniae14 armis arcere vult armatos hospites, id in ea re erit boni, quod prius cum caesarianis quam cum nostris certandum habebit. Est aliquod initium ad spem pacis quod non recusat imperator15, quo minus et Lubecae de ea re agatur et Coloniae.
Gallos video ejus esse sententiae debere pro legatis Germanis tuti itineris literas ab ipso imperatore, non ab ejus legatis dari. Nescio an id tanti sit, ut propterea diu sit litigandum. Facimus et quod per alium facimus. Verum Galli aliud exigunt, quod caesarianis etiam multo displiciturum est amplius, nempe ut etiam illis, qui pacem Pragensem16 probarunt, liceat suos homines et querelas suas ad hoc de pace colloquium mittere. De die ubi quid apud vos convenerit, gnarum ejus faciam Venetum qui hic est, legatum17. Cracovius18 ita missus est, ut semper animo percepi.
Non ferent Batavi se implicari bello in imperatorem. At Angli non desinent Dunquercanos omnibus modis, ut certe faciunt, juvare, donec Batavos in fedus suum pertraxerint, idque sibi constitutum esse non dissimulant.
Credo Excellentiam Vestram D. Roo19 prope eadem daturum responsa, quae data sunt ex Anglia in Suediam missis. Si quid consiliorum Angliae se clarius
497
aperuerit, gaudebo doceri et hic apud legatos20 allaborare ad utilitatem communem.Dantiscanum illud vectigal, quando de summa rei inter regem Poloniae21 ordinesque ejus gentis convenit, mansurum video; nisi se Dani aut Batavi serio opponant. Nam Suedis nostris id non vacare ut credam, tum alia faciunt, tum quod video ab ipsis controversiam etiam cum Danis, gente semper aemula, non exigua commodorum suorum remissione vitatam.
Gallicae res, ut et nuper scripsi, procedunt non optime. Obsidio urbis S. Audomari plane derelicta est non immerito, cum obsessa non posset dici urbs, ad quam aditum liberum hostis habeat. Rex22 et cardinalis23 ad Abbatis villam sunt meditanturque vim in oppida invalida Rentiacum, Airam atque alia, per quae ad Atrebatum oppidum magnum magis quam firmum perveniri possit.
Longavillano24 non satis est militis ad obsidendum aliquod Burgundici comitatus oppidum.
Fontarabia a principe Condaeo25, qua terram respicit obsessa, adita hactenus est hostium navibus. Nunc octo eo Gallicae naves bonae pervenisse dicuntur et subsequi aliae ferme ad quinquaginta, quarum nonnullae apud Batavos fabricatae aut emtae sunt. Eae si illuc pervenerint antequam suas classes contrahat Hispanus26 et eodem mittat, erit quod bene speremus.
Regina27 paritura creditur Septembri ineunte. Credibile est non multo post venturos huc ex Hispania gratulatores28.
Omnia, Illustrissime Domine, prosperrima opto.
Excellentiae Vestrae observantissimus
H. Grotius.
Mitto duas chartas missas mihi a Veneto29. Altera est, quomodo se scribere ajunt solitos ad Britanniae regem30, altera formula pro legatis Germanorum, qui Coloniam volent ire, in qua mihi illud de crimine majestatis, ut ante hoc scripsi, non probatur.