Venerande parens,
Profectus hinc est Pelzii filius2, sed non eo quo scripseram3 tempore negotis, ut ajebat, urgentibus detentus.
499
Libros, quos a me petieras4, misi per Treselii filium5 neque dubito, quin ea longe securior sit via. Libros Meijerosii6 non accipio nescio qua ratione retentos. Senator Reigersbergius7 causam ait, quod cum suis etiamnum permixti sint. Ille jam in Zelandiam, ni fallor, profecturus est; rogabo itaque, ut nos impedimento isto liberet.
De typographo scripsi ad D. Vossium8 neque dubito, quin satisfacturus tibi sit Janssonius9.
Doleo res tam male Gallis procedere, praesertim ad Brisacum; metuo, ne sterilis ibi sit haec fratribus10 aestas.
Principem Arausionensem11 dicunt expectari. Videtur ille adhuc aliquid moliturus, vel saltem videri velle. Certatio quaedam fuit inter equitatum nostrum et Hispanum, in qua qui superiores fuerint, disceptatur. Ex nostris plures occisi, ex aliis capti sunt ferme CCLXXX; inter eos aliqui etiam spectabiles, qui, si nihil aliud, libertatem certe eorum apud Calloam12 capti sunt, facilitabunt.
Ego dies hosce Caniculares, qui a curia vacamus studio practico scribendisque ad id necessariis impendam.
Deus, venerande parens, tibi det prospera omnia.
P. Grotius.
Hagae Comitis II Aug. MDCXXXVIII.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec 10. Augusti.