Illustrissime Domine,
Venit ad regem2 cursor Brisacum benignis conditionibus duci Vinariensi3 deditum nuntians. Magnum id duci firmamentum erit ad retinenda quae ceperat alia famamque ei augebit virtutis, prudentiae, constantiae, ut qui copiis exiguis maxima a se pericula depulerit et rem maximam confecerit. A Gallis hanc urbem non minus duci quam hosti extorquere volentibus diu4 ita fuit adjutus tenuiter, ut prope desertus videri posset. Sero qualia ante oportuerat auxilia venerunt in partem propinquae jam gloriae.
De Gotzii5 reatu et successore ejus Mansfeldio6 literae huc multis ex partibus adventant. Adjiciunt eae Laufenburgi partem transrhenanam ab hoste derelictam. Gotzii periculo commotos qui sub eo fuerant duces minari atrocia. Mansfeldium esse ad Gutenbergam arcem nuper captam a caesarianis7, ubi alimentorum nonnihil repererit. Ad Sennas itinera sua divisisse ducem Carolum8 et Horstium9, hunc in Burgundiae comitatum, illum ad Drusenhemum. Ducem Vinariensem commeatibus bonis acceptis ex Helvetico solo Laufenburgi in Alsatica ripa praesidio collocasse musquettarios sexcentos, equites quingentos. In eadem ripa novum ab eo structum castellum Henningam contra. Partem equitatus missam in vallem Wesendaliam refovendis equitum equorumque corporibus. Fugis exhaustos caesarianos exercitus, vix ut eorum, qui sub Gotzio fuere partes duae tertiae, aliorum dimidia restet.
Mortuus hic est pater Josephus10 nihil minus quam quod dicebatur cappucinus ideoque cappucinis odiosus semper non minus quam proceribus plebique. Ostendunt id quae ad lacerandam ejus memoriam scribuntur quotidie. Is per
772
iniquissimam spem de Bavaro11 susceptam multum nocuit rebus protestantium. Est tamen nonnihil damni in ejus morte, quia aliquos se pejores reliquit in negotiis.Gliscit Venetorum [a] Turca12 metus eoque illi se magis ad imperatorem13 et Polonum14 vertunt, quod et ego signis quibusdam hic experior.
De pace Turcae cum Persa15 Italorum literae ultra dubitare nos vetant adduntque ducentis navibus Cretam a Turca peti. At Veneti ajunt se exspectare a Persa legatos.
Augustae Taurinorum Valerius quidam16 et alter hospitiorum comitatus aulici designator17 supplicio affecti sunt; historia criminum nondum ad nos pervenit.
Exspectantur novi cardinales a pontifice18, cui non parum molestiae decessit mortuo patre Josepho, assiduo ejus purpurae flagitatore.
Viquefordius19 brevi hic aderit ducis Vinariensis missu, quantum audio, in Angliam iturus20.
Grata fuere, quae literae Excellentiae vestrae scriptae 13 Decembris21 nuntiant de D. Banerii22 rebus gestis ejusdemque consiliis. Est nonnihil diem de die sine damno ducere, donec dissipetur illa Dano-Saxonica nubes.
Super veteres causas novam dedit satis gravem Lunemburgicus23, cur hostiliter a Suedis haberi debeat, cum Albis transitum permisit Gallassio24. Et qui eum hostem Suediae tuendum susceperint, etiam illi eo sunt in loco, ut pro hostibus haberi possint, si modo id expediat. Conspicitur nunc passim apud Germanos illa, ut Symmachus25 loquitur, validior omnibus vacationis remediis exhausta fortuna26. Possitne aut infelicium populorum miseratio aut certe defectus rerum, per quas bellum alitur dominantium, animos ad pacem aut flectere aut cogere, videbimus. Sive autem daturus est id bonum Deus sive obstitura Germaniae peccata, rectores Suediae27 in propinquo esse e re erit. Ut autem mare transeat magnus D. cancellarius28 neque regni dignitas hoc negotiorum statu neque tempus anni permittit.
Elector Palatinus29 Hamburgi promovere poterit res et suas et communes. Quod si Anglia in foedus nobiscum veniat et stet promissis, non dubito, quin regis
773
Galliae30 liberalitatem expertura sit domus nimis diu non sine seculi opprobrio in adversis jacens.Quae de Frisia transamasiana prudenter monet Excellentia vestra, eorum participes legatos Anglos31 feci, quod ad ejus quoque regni sollicitudinem pertinere arbitror amnis illius et maris adjacentis bona ac mala. Sperant Angli Gallos effecturos, ut qui ibi est Hassicus miles, in Gallicam aut sociorum Galliae militiam transeat. Sed exposui illis argumenta, cur id mihi minus certum videatur.
De Portugallensis classis infortunio nihil hic habemus. Caeterum nova, ni fallor, belli arena erit posthac Brasilia. Ita longa catena res Europae cum Americanis et Indicanis connectit. Nam et pacis Persicae cum Turca causa fuit Mogorensis res32 in Persis possessa irruens.
Piccolominaeus33 venturus credo ad Rhenum fuerat, si duci Lotharingo et Horstio sui conatus bene successissent. Nunc amissa de servando Brisaco spe superest, ut in ver nova serat consilia.
In Moscovia si quid novi geritur, pertinebit id quoque per consequentias ad res harum terrarum. Dicuntur Cosacci Polono exhibere negotium et cum Cosaccis Tartari.
De principe Casimiro34 nihil intellexi post ea, quae scripsi antehac35. Sed dicitur exspectari hic e Polonia legatio; interim Veneto36 tentante, si quid possit. Radzivilius37 sua tantum agit.
Det Deus Excellentiae vestrae et omnibus ejus charitatibus res prosperrimas.
Excellentiae Vestrae perpetuo cultu observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 15/25 Decembris a. 1638.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. 1 januarij st. n. Ao 1638 (sic).