563
Clarissimae eruditionis summarumque virtutum viro
Martino Opitio H. Grotius,
Legi summa cum voluptate epistolam, ut omnia tua pereruditam, datam VIII Augusti2. Cum ea accepi et Annonis laudes3, dignum servatae Germanicae antiquitatis λείψανον. Est autem mihi id donum eo gratius, quod quicquid negotiis subduci potest temporis id non rebus tantum, sed et vocibus nominibusque Gothicis et Vandalicis tribuam4. Ad id opus magno mihi usui esse possunt Glossaria Gothica aut ob consanguinitatem sermonis Germanica, si qua haberi possunt; praeter ea, quae Pithaeus5, Lindenbrogius6, Goldastus7, Vulcanius8, Spilmannus9 dedere. Iuvisti me ergo et, ut porro juves, rogo, ancile ubi illud certum est, quaerere.
Liber noster de Veritate Christianae Religionis10, qui tibi plurimum debet, nunc et Anglice11 loquitur. Constitui novam ejus editionem12 procurare adjectis ad finem αὐτολέξει testimoniis, ad quae respicit liber. Molior et novam editionem de Iure belli et pacis13, cum ingenti auctario testimoniorum et veterum et recentiorum.
564
Accepi libros ex Anglia bonos: Theophylactum in Epistolas Paulinas14; Historiam et Acta motuum Scoticorum15, qui nondum bona fide consederunt, edita rege auctore, qui aequitatem in hac re suam humano generi testatam facere voluit; Richardi Hoggeri Puritano-mastigis16 et quae edita antehac et ἀνέϰδοτα quaedam digna sane lectu. Ac ne me putes Britannicis tantum liberalitatibus locupletari; etiam a Roma cardinalis Bentivolius17 misit ad me operis sui de Bello Belgico18, partem tertiam. Non multo ante indidem Roma acceperam minuta quaedam philosophorum Graecorum opuscula Demophili, Democratis, Secundi19, Sallustii20. Nunc Heinsii notata ad Novi Foederis libros21 exspectamus, quibus conspectis ego quoque22 mea ad quatuor Evangelia23 editurio.
Salmasius24 in secundo de Usuris25 libro Heinsiana multa depectet. Indictum enim jam bellum est neque inter eos pax facilior repertu quam inter Gallos et Hispanos aut nos et imperatorem26.
Quaestiones Romanas non vidi nec quis eas nunc scripserit novi. Minime spernenda esse Catonis illa disticha27 magnis auctoribus Scaligero28 et Opitio consentio.
De Istro apud Puteanos29 meminero.
Res Banerianae30 sane pulchrae sunt. Neque exiguum in defensa Livonia
565
decus. Gaudeo regem Poloniae31, ut magnitudinem ipsius decet, stare pactis induciarum. Princeps Casimirus32 jam in itinere est ad Silvam Vicennensem mitiorem hic habiturus custodiam et optimam spem libertatis, ad quam operas suas jungent legatus Polonicus33, qui hic exspectatur et Anglicus34, qui hic est, ac permutatione Roberti principis Palatini35 sperat utriusque negotium posse transigi, quod sane velim. Mandata quicquam agendi contra principem Casimirum nunquam habui et sine mandato gravare infelicium fortunam non esse mei ingenii recte sentis.Si Turca36, quod huc scribitur, pacem cum Persa37 confectam habet, in periculo erit Creta, et si quid praeterea in Mari AEgeo tenent Veneti, quibus implacabiliter sultanus irascitur. Id bellum, ni fallor, ab Hungarico latere tutum praestabit imperatorem dubitoque, an ibi quiescente Turca moturus se sit Rakozius38; quod tamen valde optari scio ab Hungaris protestantibus.
Magna per Italiam accepta a Gallis vulnera non tam sanarunt quam obduxerunt factae illis in locis induciae, quae si pupillum ducem39 matremque40 ejus tutam praestare poterunt adversum insidias patruorum41, quibus praesto est et pecunia Hispanica et populorum studia, mirabor.
Caetera belli mediocria. Clades Gallorum non levis ad Theodonisvillam pensatur captis Hesdino ad Belgicum, Salsa ad Hispanicum finem depulsoque Piccolominaeo42 ab obsidione Mausoni. Navigatio autem nuper infelix ad Corunnam, altera satis felice, qua facto ad Laredam Gallaeciae exscensu galeonum Hispanicarum una incensa captaque altera ac partim e navibus partim ex castello irrupto machinae centum factae Gallorum potestatis.
Batavis suum mare adversum per vim tempestatum praedonumque longinqua maria fructuosa commerciis jam in Iaponem Sinasque penetrantibus. Barlaeus43 celebrato regiae matris in Amstelodami urbem introitu44 simul ejus urbis vires atque opulentiam nobis explicavit. Nunc mors ducum summi Vinariensis45 tristem magnamque materiam praebet poëtis, oratoribus, historicis, Germanis, Gallis, Batavis. De Brisaco quid dicam?
Cujus vulturis hoc erit cadaver?46Captant exercitum locaque illa hinc imperator, inde Gallus. Tum vero et
566
Anglia pro Palatino47. Habent quod dicant et nostri Sueones. Meministi historiae apud Plutarchum de Virgine amantium in diversa trahentium manibus discerpta48. Vale, vir eximie.Lutetiae, Cal. Septembris MDCXXXIX.