149
Mi frater,
Spero iam saltem exemplaria habituros dominum Vossium et dominum Salmasium,2 Vossium maxime,3 qui differri tam diu non debuit.4 Si plane constituit Blavius edere nostra ad Vetus et ad Novum Testamentum, et quidem sine mora, indicet mihi cui tradi velit et exemplaria quibus a me Hebraeorum et Graecorum locorum versio asscripta est et emendata quaedam.5 Sin prius edere vult Anthologiam,6 differam transmissionem illorum exemplarium, donec ei erunt necessaria.
De arca7 doleo ita neglectum habitum documentum divini in nos favoris. Cornelius iam Venetiis est et aliquid boni sperat.8 Dominus Salmasius an huc venturus sit, ipsi qui hoc negotium curarunt, dubitant; nuntius certe apostolicus obstrepit.9 Isaaco Vossio, quod nostras res cordi habeat, summas habeo gratias.10 Nostra ad Novi Testamenti reliqua brevi, ut spero, hic edi incipient.11 Addam dum eduntur versionem Graecorum et Hebraeorum, ut postea ista quoque pars similis sit eis quas edere parat Blavius. Hoc meum consilium aliis notum esse nolo ob causas graves.12
150
Regis Britanniae res iterum retrocedere dicuntur.13 Ipse Bristolii esse, habere exercitum sexies mille equitum, octies peditum. Pacis conditiones a parlamento proponuntur res intolerabiles. Marescallus Castilionaeus valet melius. Apud Wattenam tenuis est Gallorum exercitus et commeatus difficiles. Barbarini Roma excessere.
Deus te cum uxore, liberis et amicis servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
19 Novembris 1644.