Mi frater,
De arca reperienda volo adhuc bene sperare.2 Annotatorum ad Vetus Testamentum exemplaria quatuor, duo per Vossium,3 duo per Vanderhogium4 iam aut acceperis aut accipies brevi. Indicem auctorum supplendo uni exemplari cum literis misi, mitto nunc alterum.5
Ab Osnabruga quae accipio, item e Suedia, difficiles quidem ostendunt utrobique pacis rationes, non tamen sine bona spe. Nam et literae de potestate legatorum permutatae sunt Osnabrugae;6 et a senatoribus Daniae aequa omnia exspectant Suedi,7 nec ipsi aliud volunt quam tutam pacem et commercia. Quae a domino Spiringio et contra eum
28
acta sunt,8 plene edoctus sum, non ab ipso sed ab aliis.9 Velim eum consiliis uti lenioribus. Quia diu inter milites vixit, omnia vult agere militariter.10 In Suedia tamen altiores eius gratia radices egit,11 maxime ex pecuniariis commentis, quam ut convelli talibus querelis possit.De Utenbogardo epigramma non intercedo, quominus amicis id ostendas.12 Annitere, quaeso, ut prodeat quicquid est ab eo viro scriptum ad historiam pertinens, sive ecclesiasticam sive politicam;13 ut et alia eius antehac cum nomine sive sine nomine edita in unum corpus collecta prodeant et in bibliothecis serventur. Puto Cerisantem14 a domino Riveto15 instigatum laborare hic, ne mea scripta exeant,16 et fingere mandata Suedica
29
super ea re quae non habet. Etiam in Batavis legatis Galliae dictum aliquid ea de re.17 Doleo mortem Adriani Adrichemii et Justo precor valetudinem optimam.18Saluta quaeso uxorem, liberos, amicos,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
8 Octobris 1644.
Gassio in Flandriam eximias praedas agit.19 Cepit Novum Fossatum, castellum Rougium, arcem Reneculam, abbatiam Blambecam. Cardinalis Mazarinus adhuc aegrotat ad Fontem Bellaqueum, ubi est aula. Regina autem Angliae Niverni est et se reficit lacte asinino. Sub finem huius mensis et ipsa hic exspectatur et regina regens. Ad res Catalaniae restituendas it comes Harcurtius, magnis factis non minus quam ortu nobilis. Castellorodericus in Belgicis partibus civile regimen dicitur habiturus, Piccolominaeus militare. Salmasius huc vocatur,20 nuntius apostolicus se opponit.21