eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3432. 1638 januari 23. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Seriuscule ad me pervenit epistola Excellentiae Tuae, ideo, quod amico eam curandam commiserat D. Camerarius2, qui mari iter sumpsit, quod hac anni tempestate multis moris obnoxium est. Epistolarum mearum alteram in itinere resignatam propter exemplum displicet, alioqui in re nihil ipsi est incommodi.

    Plenius Excellentia Tua me docente intellexi, quae sit inter ipsam et D. Davausium3 controversia, quam ex Chavigniaci4 sermone cognoveram, cum cardinalis5 belli trahendi causas etiam privatim habeat non paucas et rumor de

    54

    pace Suedis oblata hic multus sit. Non dubito, quin de pecunia quod vultis sitis impetraturi, praesertim si tempus federis aliquanto fieri possit productius, quod valde hic expetitur.

    Bellum indicendum Ferdinando6 ejusque sociis non tam paratos puto quam videri volunt. Multum autem differt hostes se eorum Galli clam dicant, an federe an palam editis scriptis profiteantur. Bellum enim legitime indictum tum alii sequuntur proprii effectus tum hic etiam, quod facilius est pacem nonnihil vulneratam sanare quam restituere immortuam.

    Heufdio7 sum locutus. Is ait pati quidem se, ut dicatur nobis residuum anni 1637 persolvisse, ne Galli, si de federe minus conveniat, eam rem infectam velint reddere; caeterum sibi non pecuniam datam, sed assignationes quas vocant, ex quibus ut pecunia fiat tempore esse opus.

    Lubecam puto ad colloquia de pace locum fore non inidoneum neque esse cur caesarianis8 displiceat. Laborabo, ut exempla literarum tuti itineris potestatisque legatorum, si fieri potest, nanciscar. Illud certum est pro Galliae legatis9, pro Suedis10, pro Batavis11 scriptas tuti itineris literas a Ferdinando, et ostensas legato pontificis12, qui Coloniae est, sed tradi eas Ferdinandus non vult, nisi eodem tempore a Gallo pro suis legatis13 dentur, quas quidem accepturus non est, nisi disertim datum sibi videat imperatoris nomen, quod hactenus illi controversum ipsi faciunt, quod non mirarer, si saltem unus esset electorum14 possidentium qui electioni contradiceret, quam jam probavit etiam Trevirensis.

    Multas vidi imperatorum literas ad regem Galliae15, ut quaesito Tuae Excellentiae respondeam. Inscriptiones sunt Serenissimo et Christianissimo Principi Domino etc. olim additum Fratri et Consanguineo nostro Charissmo. Mutatum ab aliquo tempore scriptumque Consanguineo Fratri nostro Charissimo, in quo minus esse aliquid volunt talium periti. Simili modo incipiunt literae: Serenissime et Christianissime Princeps, Consanguinee et Frater Charissime; deinde in ipsis literis: Serenitati Vestrae. Rex Galliae Henricus IV Rudolpho16 scribens pro Serenitate reddebat ei Majestatis vocem, subscribit ad regem Galliae imperator: Serenitatis Vestrae bonus Frater. Idque secutus est etiam Ferdinandus II et, quantum intelligere potui, toleratur etiam nunc ista scribendi diversitas a Gallis negligentia hujus aulae circa talia, quae non tam sunt quam videntur inania. Non ignoro olim Romanis imperatoribus promiscue datos titulos Majestatis et Serenitatis, ut Graecè βασιλείας et Γαληνότητος, sed neque illud ignoro non sine consilio mutatam ab imperatoribus scribendi rationem, cum in antiquis actis appareat saepe Majestatis ἐπωνυμία Franciae regibus vicissim data ab imperatoribus et regibus Hispaniae, qui vix sperare possunt, ut communi judicio per omnia aequentur Galliae regibus,

    55

    detur hodieque Majestatis agnominatio et quidem in iisdem literis bis terve, ut in Cancellaria Hispanica a D. Camerario edita videre est. Adversus regem Daniae17 qui pro Holsatia vasallus est imperatoris, et ex domo Germanica nova reperta est agnominum mixtio, ut imperator ejus dignitatem Majestatemque nominet, ut ex actis Lubecensibus pacis18 disci potest. Cum vero imperator regi Franciae scribens praeter Serenissimi titulum det alterum Christianissimi et regi Hispaniarum Cahtolici, quae illi elogia faciunt maximi, minime videntur mihi caeteri reges pro Serenissimi agnomine, quod imperator dat electoribus, contenti esse debere. Nobis autem eo magis cavendum censeo, ne minora vocabula quam reges alii accipiunt obtrudi nobis sinamus, quod Romae, ubi ista cuduntur discrimina, non eodem pretio estiment regna, quae successoria lege et quae suffragatione deferuntur: regnum autem Suedicum ibidem ponatur in classe secunda, quod omnia, quae post mutatas res sacras acta sunt, pro nullis irritisque habeant.

    Famam de pace, quam fert Curtius19, quantum possum, alo. Vivemus enim hic iis in locis, ubi facilius metu quid extorqueas quam bonis dictis factisque eblandiare. Quare quidquid ejus rei erit, quidquid etiam credibiliter dici poterit, fac, quaeso, sciam publici causa.

    Leslaeus20 spero in Scotiam ierit conscribendi militis causa.

    Usedoni insulam ab hoste intratam quanto cum dolore audivimus, tanto nobis gaudio erit cognoscere inde eum vi Bannerii21 expulsum, quod multorum literae sperare nos jubent. Metus a Praecopensibus Tartaris usui esse poterit, ut caesariani ad pacem cum nostris festinent, ne ad ultimae desperationis consilium Suedi trudantur.

    Ragotskio22 male cum aula Constantinopolitana convenire et intelleximus antehac et novis literis vetamur aliter credere.

    De Dani cum Polono23 certamine intelleximus et ea, quae porro sequentur, avebo discere, ut faveam utrivis vapulanti. Quo obtentu rex Poloniae sibi dominatum vindicet maris magna ex parte litoribus Suedicis interfusi, non video, nisi et ille suos Seldenos24 habeat.

    Ut Angli tandem provehant sua cogitata, tempus est, nam dum illi deliberant Hamburgi an Hagae incipere malint, hostes ubique res agunt suas, Palatina domus manet calamitosa, ipsi divites sane, sed inglorii. Ego multis de causa negotium id Hamburgi tractari quam Hagae satius arbitror nec Batavos contradicturos puto.

    Illud pene praeterieram, non spernendum tamen, in responso ab imperatore dato ei, qui agit res Ethruscas25, reginae26 et coronae Suediae fieri mentionem, in altero, quod Veneto27 datum est, coronae Suedicae, non et reginae.

    56

    Palatinos principes electoris28 fratres29 in hanc urbem introduxere obviam eis progressi Angliae legati30.

    Regina31 alterum jam mensem se gravidam credit credique vult argumentis non admodum certis, tamen haec qualiscumque spes eam et regi chariorem et apud alios venerabiliorem faciet.

    Opto, Excellentiae tuae felicia omnia.

    Excellentiae Tuae addictissimus et observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13/23 Ianuarii 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 397. Gedeeltelijk in vert. bij Brandt-Cattenb., Leven II, p. 158. Antw. op no. 3387 (dl. VIII). Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    2 - Ludwig Camerarius. Hij had deze brief meegegeven aan Winand von Polhelm; vgl. no. 3425, p. 41.
    3 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    4 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    5 - De Richelieu.
    6 - Ferdinand III.
    7 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    8 - Ferdinand III c.s.
    9 - Voor hun namen zie men no. 3407, p. 7 n. 11.
    10 - Deze gezanten waren, voor zover mij bekend, nog niet benoemd.
    11 - Deze gezanten waren, voor zover mij bekend, nog niet benoemd.
    12 - Martio, kardinaal Ginetti.
    13 - Hermann von Questenberg en Dr. Johann Krane.
    14 - Voor hun namen zie men no. 3422, p. 35 n. 10.
    15 - Lodewijk XIII.
    16 - Rudolf II (1552-1612).
    17 - Christiaan IV van Denemarken.
    18 - De vrede van Lübeck, gesloten in 1629 tussen keizer Ferdinand II en Christiaan IV van Denemarken.
    19 - Ferdinand-Siegmund Kurz, afgezant van de keizer.
    20 - Alexander Leslie, graaf van Leven.
    21 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    22 - Georg Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    23 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    24 - Toespeling op John Selden, de verdediger van het ‘mare clausum’.
    25 - Niet geïdentificeerd.
    26 - Christina van Zweden.
    27 - Giovanni Grimani, Venetiaans gezant te Wenen.
    28 - Karl Ludwig van de Palts.
    29 - Moritz en Eduard.
    30 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    31 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.