195
Illustrissime Domine,
Rhinfeldium XV/XXV Martii deditum est duci Vinariensi2, qui in pactis nomen imperatoris huic Ferdinando3 dare non recusavit. Schavelisckius4 et alii, qui in eo oppido captivi tenebantur, liberati sine pretio. Pulvis igniarius et alia belli instrumenta duci cesserunt. Brisaci magna egestas est salis, foeni rerumque aliarum. Eone iturus sit dux an Friburgum, Retelam, Constantiam, incertum adhuc. Ex literis hostium interceptis apparet per Sueviam Bavariamque ad Danubium usque perculsa omnia terrore victoriae. Oppidula quaedam in tribuni Rosae5 potestatem venere, alia dedere se parata sunt, ubi exercitus apparuerit. Ipse dux Wirtenbergensis Everhardus6, si invalescere res protestantium videat, forte ad poenitentiam perduci posset damnosissimarum pactionum, per quas tertia redituum pars sacerdotibus reddenda ei decedit. Multum auferunt7 potentes in aula caesariana et Bavarica homines et Claudia archiducissa8: pignora ei eripiuntur sorte non reddita, lites contra eum judicatae.
Bavarus9 commeatus et quae in bello usui ex aliis oppidis Donawertam confert. Interceptae ab Heilbrunna ad Brisacensem praefectum10 literae multum ubique trepidationis ostendunt. Tam benignas ad rem gerendam occasiones sunt quae turbant: Hanovia in ipso temporis articulo quo utilissima esse partibus poterat, amissa; Gallicum auxilium tarde se movens et, ut videtur, serum ver opperiens; interim coëuntes undique hostium copiae, non quidem tantae, quantus hic fert ex Germania indiculus, ad X millia equitum, peditum totidem, sed magnus tamen. In eo malo id boni est, quod alio tracta pars tanta hostium Banerio11, ut speramus, liberos datura sit exitus.
Savellius12 Laufenburgi negligenter custoditus sacerdotis ad se admissi evasit habitu. Johannem Waertium13, credo, majore cum cura Benfeldi servaturus est Quernhemius14 vel marescalli Hornii15 causa.
Germanos Galliae militantes, quos in Germaniam mitti haud dubie nostris rebus fuerat optabilius, secum trahit Castilionaeus16 ad II MCCCC, una Smids-
196
bergii17 cohors Guebrianum18, qui duci Vinariensi auxiliator datus est, sequetur. Manicamus19 qui abfuerat quo tempore pons ille apud Wittewerum20 ab hoste captus est, in hanc urbem cum venisset, comperto graviter incusari absentiam suam latuit primum, deinde clam abiit. Judices in absentem datum iri credo. Praefecturam Colmariae et vicinorum locorum accepit jam Guebrianus.Espernonius21 per filium ducem Valettam22 restitutus in aulae hujus gratiam retinebit Aquitaniae praefecturam. Senatorum parlamenti quidam23 in agros relegati sunt ob liberas voces, cum de reditibus illis a civitate Parisiensi debitis consultaretur.
In Italia res minus procedunt Gallis. Hispani Bremum, firmum castellum, quod in Mediolanensi agro Galli et Sabaudi struxerant, cepere. Nunc Pontem Sturiae, quod oppidum est Montisferratensis agri, obsident. In Novariam, Lumellam aliaque vicina loca plurimum intulere commeatuum et eorum, quae bello inferendo sunt necessaria. E Neapolitano regno VI M peditum, II M equitum exspectant. Sabaudos et Pedemontanos, avide nimis pacem expetentes aegre in bello retinet vidua princeps24.
Magna res est, si25 veri sunt, qui a Montepelicardo vicinisque locis veniunt, nuncii a Ratisbonensi civitate expulsum imperatoris26 praesidium. Equites Vinariensis cursare pergunt per Sueviam Bavariamque.
Pedites Helvetii et Germani ad MD per Vallem Telinam Mediolanum ivere. Helvetii, ut solent, distrahuntur religionum studiis et hinc metu a minis caesarianorum, inde spe ex prosperis rebus Vinariensis. Eorum protestantes qui sunt, seorsim suis rebus consultant Aroviae. Pontificii dubitant, an per Torgoviam transitum concedere debeant caesarianis, dum27 finitimis invident obliti communis libertatis et periculorum ei imminentium. Pergunt eidem Helvetii rogare Gallos, ut comitatus Burgundiae bello eximatur, sed nulla obtinendi spe, quod ejus terrae homines animum hostilem nimis nudaverint plurimaque mala dederint Galliae.
Praefectus Hohentwilensis28 quod ducem Wirtenbergensem Everhardum deseruit, eo defendit, quod non ipsi tantum, sed et Suedico regno et federi se dicat obligatum. Fatigat is quoque hostem excursibus.
Scribitur ad nos Cosaccos plurimos in Polonum29 insurrexisse ob vim factam religioni ipsorum et nova tributa; Tartaros adhuc in Moscoviam ire populabundos;
197
reposci a Turca30 Asachum; Moldaviae regulum Johannem Mohylam31 ab indigenis recusatum fugisse in Transilvaniam; inter Moldavos eosdem et Walachos belli quaedam exstitisse initia, sed repressa vi Turcae se interjicientis.Haec partim respondebunt literis tuis datis 9/29 Martii32; siquid ultra est, id eisdem relectis jam adjiciam. D. Schmalzium33 et cum eo nova multa exspectabimus.
Ab Anglis nihildum mihi ad spem meliorem lucet. Ut Batavi bellum sumant in imperatorem vix sperandum tibi consentio. Sunt tamen rationes non leves, quae suadere possint, ut praeveniant temporibus insidiantem inimicum et latenter hostem.
Rex34 et pecuniam ex foedere duci Vinariensi suppeditat et praeterea mittit auxilia, sed sane tarda in tanta rerum occasione. Majus exibit, ut videtur, priusquam se jungant coëuntibus interim, ut jam dixi, hostibus undequaque non ignaris, quanta res agatur. Bellum hoc, quod novis incrementis ex Suedia incalescit, sine magno Brandenburgici35 malo non abibit.
De Ramseio36 nihil hic didici. Abs te siquid certius venerit, exspectabo.
Vereor, ut suffecturae sint Palatini opes ad alendum exercitum, nisi Angli eas sustentent. Elector37 in hac fortuna Crassus38 non est.
Quid Hassiacae viduae39 sit consilii, ubi Melander40 vobis adfuerit, cognoscemus.
Aquisgranensis urbs imperatoris insessa milite, ut recte judicas, et alias civitates terrere debet exemplo et vicinitate Batavos. Princeps Arausionensis41 brevi in apertum proditurus hic speratur. Erit id tum ad alia utile tum ad impellendos homines ingenio suo cunctabundos et quos trahere saepe facilius possis quam ducere.
In re Dantiscana42 puto eos satis acres fore, si responsum e Polonia non quale volunt acceperint. Suedi sapienter aliorum ea de re speculantur consilia.
Dux Everhardus Virtenbergicus Viennam ivit.
Spargunt Galli famam de capta a suis insula Sardiniam aspectante, Asinaria
198
nomine. Algerienses praedones plurimas cepere Hispanorum naves, quasdam earum ex India reduces. Damnum factum dicitur millionum septem.Mitto edictum43, quo rex Galliam S. Virgini in tutelam dat non probatum a parlamento.
Deo te tuosque, Illustrissime Domine, toto animo commendo.
Excellentiae Tuae omni cultu observantiaque addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, X Aprilis nov. Cal. MDCXXXVIII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
In de copie te Uppsala boven aan de brief in margine: R. Hagae 7/17 April. Ao. 1638.