eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3635. 1638 juni 19. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Venit ad me die Saturni Noyerius2, secretariorum status regni unus, cui res belli obvenere, missus ad me, ut vicem obiret Chavigniaci3 morbo colico aegrotantis.

    Salutavit me et regis4 et cardinalis5 nomine deditque in manus hoc scriptum breve, nostro, quod tradideramus longo velut respondens.

    Cardinalem dicebat dixisse jam de eo convenisse.

    Cum ego me nescire dicebam: nos scriptum tradidisse, ad id hactenus exspectasse responsum, ut eo viso faceremus quod nostrarum esset partium, explicatius dixit cum D. Schmalchio6 rem transactam.

    387

    Legi scriptum; dixi nihil me dicere posse, nisi locutus essem cum D. Schmalchio; quanquam enim in meum nomen conscriptae essent literae potestatem dantes, illum tamen mihi adjunctum. Itaque diceret cardinali nihil me seorsim respondere posse.

    Duci Vinariensi7 dixit mitti adjutorem ducem Longavillanum8 in Brissaci obsidium; principem Condaeum9 ire arma illatum Hispaniae: idem et ex aliis intelligo et quidem adversus Fontarabiam eum ire.

    De obsidione S. Audomari famam adversam, quae eo tempore audiri hic coeperat, refellebat quantum poterat.

    Ceterum sic se res habet. 7 Junii Castilionaeus10 palustribus, qui ex parte oppidum ambiunt, locis diffidens miserat cohortes sive regimenta duo, Espagnii11 et Fouquesolae12, cum turmis expeditis duabus, ut locum commodo situ, per quem transituri hostes putabantur, antecaperet. Sed ii, cum et ob impedimenta, quae secum sumpserant, tardis fecissent iter, usi etiam praeter quam imperatum ipsis fuerat ambitu quodam, hostium occurrerunt septem millibus, quorum dux erat princeps Thomas13, et tentato per equites certamine, sed nimium impari in vicum quendam refugi plerique ibi sunt aut trucidati aut capti. Capta et signa XXVI. Dum haec aguntur, hostes per paludes satis profundas auctasque apertis aquarum emissariis quadraginta lintribus homines ferme mille quingentos intulere in oppidum, in quo jam ante praesidium habebant mille milites praeter oppidanorum quinque ferme millia militibus nihil cedentia neque animo neque armorum exercitatione. Vidi ex castris literas, quae post hunc eventum de obsidione minus bene sperarent. Sed rex ducis Lafortii14 exercitum appropinquare castris jussit. Is nunc in ruinis est veteris Teruanae. Refotus eo subsidio Castilionaeus continuo opere, nisi qua paludes impediunt, urbem ambit spemque nobis facit boni successus dispositis ad paludes machinis et intra eas ligneis natantibus castellis; ceterum judicia variant.

    Eo die, quo ad me veniebat Noyerius, adfuerat captivis Waertio15 et Enckefortio16, quos hodie ad Confluentes Sequanae et Matronae convivio splendido excepit cardinalis. Rumor spargitur eos militiam mutaturos. Credibilius est de Mimnermo17 aut Catullo18 cum eis agi simulque ex liberali sermone explorari res, vires, consilia, spes hostium. Ego, ut ostenderem sincere a Suedis agi, narravi Noyerio, quid regina19 ducibus scripsisset Lawenburgicis20, quid D. Salvius21

    388

    respondisset caesarianis. Ea ipsa nunc perscripta nactus a D. Salvio ad ipsum Noyerium mittam, quo magis fidem ipsorum fidei nostrae exemplo obstringam. Addam de vidua Hassica22, quando ea seorsim indutias facit producitque, non abs re fore, si ipsi tam Galliae quam Suediae nomine significetur, nisi abstineat privatis conventionibus, neque Galliam neque Suediam ullam ipsius rationem habituram, si quando pacis communis negocium tractandum se dederit.

    Brezaeum23 apud Reteletum esse dicebat Noyerius, vicecomitem Turenae24 tutari Campaniae proxima. Idem aliorum literae confirmant.

    Principem Casimirum25 dicebat etiamnum servari Seloni, comitatum ejus sumptu gravem a rege minui. Merito hostis loco haberi eum, qui et ipse et per comites suos et portus et stationes et vada orae illius pertentaverit; qui denique et Genuae et alibi salutatus exceptusque sit, ut classis Lusitanicae praefectus. Haec est summa colloquii cum Noyerio, qui ex meis aedibus illico in aulam rediit.

    Commemoravi haec D. Schmalchio. Is convenisse se negat. Quid et quousque locutus sit, non satis intelligo. Sed cum valde urgeret me D. Schmalchius, ut verborum quibusdam minutiis mutatis rem probarem, ut mandatis, quae ipse seorsim accepisset sermone scripta Suedico congruentem - in iis comprehendi dicit, ut vel ducentis florenorum millibus accipiendis contentus esset -, respondi mei esse officii quae mihi mandata, non quae alteri sunt, sequi, praesertim cum in incognito mihi sermone, quanquam interpreti non diffidebam, vox aliqua aut vocum consequentia sensum mutare posset. Jurisconsultorum esse morem in mandatis, quorum fines anxie custodiendi sint, apices singulos sollicite scrutari. Repetito inter nos hac de re sermone perstiti in proposito, eo justius, quod, ubi nihil est, quod properari jubeat, sicut certe hic non est, ubi et longe abest spes indutiarum et praescriptae mihi lineae cunctari me jubent, prudentiae semper habitum sit, dare rerum potentibus spatium, ut possint consilia aut priora sequi aut nova sumere prout tempora, quae saepe multas mutationes recipiunt etiam improvisas, exigunt. D. Schmalchius hic maneat an ad alias res se accingat, mihi in aequo est. Sed videbunt cum otio excellentissimi et illustrissimi Suediae rectores26, quid in hac formula sive in re sive in eloquendi modo mutandum, addendum, demendum sit. Idem et D. Mullero27 faciendum videbatur, cujus prudentiam modestiamque satis pro merito praedicare nequeo.

    Mitto cum his literis etiam decretum regis28, quod magnam in Gallia sermonum materiam, majorem Romae dabit. Vetat id edictum, ut olim saepe, pecunias aut literas solvendae pecuniae mandatrices e regno Romam mitti ad comparandas bullas episcopatuum, sacerdotiorum, beneficiorum addita causa, quod earum mercium intensa sint pretia contra antiquas pactiones. Multi arbitrabuntur semen hoc esse dissidii a Roma. Ego id vetor credere, cum video eos, qui priscas Galliae sen-

    389

    tentias tuentur, in carcerem conjici opprimique. Sed cum rex vices suas in conferendis episcopatibus, sacerdotiis, beneficiis cardinali Riceliaco mandaverit, puto id eum expetere, ut et pontifex29 suas approbandi partes ipsi, velut legato aut primati, deleget. Et quia ab aula romana nihil reges nisi metu extorquent, cardinalem intentato gravioris dissidii periculo territare romanos, ne quid sibi negare audeant. Addit spem, pontificis hujus aequitas facile prospectantis magna Galliae mala, si quis ei succedat Hispanis addictior et ex usu Hispaniae res Gallicas versaturus.

    Ceterum cur in religionis negotio nihil moderaminis sperem, facit congregatio propagandae fidei, quae dicitur, quae magna cum pompa hic crebro celebratur et ad inquisitionem valida jacit fundamenta habens per omnes Galliae provincias atque oppida speculatores suos, qui cuncta huc referunt, praesertim cappucinos, ex quorum societate est Hyacinthus30 iste, hujus commenti faber.

    Jesuita is, qui apud Noyerium servatur31, ut ipse mihi dixit Noyerius, si S. Audomari oppidum capiatur, cessura brevi Gallorum armis judicat Flandriae plaeraque, maritima praesertim. Sed mirum non est, si ad potentioris gratiam sermonem suum temperant captivi.

    Commendanti mihi marescalli Hornii32 libertatem orantique ut, si Bavarus33 sponte id facere nollet, stare pactis per regem tanta habentem pignora cogeretur, respondit, ubi de dimittendo Waertio institueretur deliberatio, satis tunc temporis nos ea de re acturos.

    Rex it in Picardiam obtentu hoc, ut tanto propior efficacius nobilitatem commoveat ad augendas Castilionaei et Lafortii vires, reipsa, ut a regina34, quam spes partus gratiosam facit, absit longius. At in Aquitania Espernonius35, quanquam praedio rustico continere se jussus, nomen tamen praefecti retinens nobilitatem a castris principis36 avertit.

    Gunthrodius37 apud me fuit, ego vicissim apud ipsum. Cuncta amice transacta et incolumi ea, quae tuenda mihi data est, dignitate. Millio, qui Hassis promittitur, ad hunc dumtaxat annum pertinet veteribus etiam residuis in id imputatis. Ego et hujus domus et ducis Vinariensis negotia commendavi Noyerio inque iis, quas ad ipsum, quia adhuc aegrotat Chavigniacus, mitto, literis ei significabo, cum scriptum, quod mihi tradidit, cum meis mandatis non consonet, relationem a me factam Suediae Rectoribus38; a quibus responsum me exspectaturum, quod confidam et aequitati et amicitiae inter regna necessariae consentaneum fore.

    Vercellis metuo. Obsidentur a XII millibus peditum, equitum IV. Alia decem millia partim peditum, paucorum equitum non longe inde campos tenent. Gallorum omnis summa putatur esse decies mille peditum, equitum bis mille illis in locis; nobilitas autem omnis Pedemontana et Sabaudica a bello aversa.

    Vidua Mantuana39 ita nutat, ut ejus defectionem multi metuant.

    390

    In Castilionaei exercitu puto esse decem millia peditum, equitum quatuor. In Lafortii octo peditum, equitum duo.

    Id, quod D. Salvius respondit caesarianis, qui Lubecae sunt40, etiam ad Venetum legatum41 misi, ut videat, quae nos hic ei diximus quaeque ibi a nostris dicuntur esse eadem.

    De literis tuti itineris exspecto quod imperabitur. Interim ut apud Venetum, ita apud Noyerium, non reticui, quam aliena a pacis studio esset illa mentio laesae majestatis.

    Multum desiderari a Gallis arbitror, ut foedera et Wismariense et Hamburgense42 ad pacem usque prorogentur ideoque facile eos concessuros plura nobis quam prae se ferunt. Quae autem sint, quibus constantissime inhaereri debeat, partim quidem ex mandatis mihi datis intelligo; amplius autem de eo edoceri a Tua Sublimitate percupio, ne qua in re ignarus offendam.

    Goetsius43 ad Offenburgum manere scribitur cum XV millibus, alimenta habere e Bavaria. Speruterus44 e fuga retractus compedibus custoditur. Vinariensis commeatus Rinfeldi et Neuburgi asservantur.

    Incendia, quibus Galli etiam Atrebatum et Cameracum usque grassantur, nocent et hosti, sed nec minus ipsis, quibus et hospitia fiunt minus tuta adversus coeli injurias et victus copia tenuior.

    Haec postquam scripseram 17 Junii die, venit ad me cardinalis jussu Chavigniaci praecipuus minister Labardeus45. Ei omnia dixi, quae ad Noyerium scripturus fueram. Sed et literas ad Lawenburgicos et illud D. Salvii responsum jam a D. Davausio46 missa ex ipso didici. Malui supervacuae diligentiae argui quam suspiciones illis ullas relinquere minus fidae societatis.

    Eidem Labardeo interroganti, quid de scripto nobis dato ad cardinalem esset relaturus, respondi mihi data mandata non pati me eousque progredi, ut in id consentirem. Sed regentium deliberationi rem a me permissam brevique habiturum me, quod sequerer. Disserenti non posse per indutias sperari, nisi quod teneretur, et, si dimidium per indutias daretur ejus, quod bello promissum foret, debere id nobis satis videri, nolui in disputationem ingredi, ut cuncta regentibus integra servarem.

    Id, quod ego significandum viduae Hassicae censueram, fore, ut, si sua agat sine Suedis Gallisque, ab his vicissim, ubi de pace agendum erit, ipsius cura deseratur, factum jam esse dixit mihi Labardeus.

    Deum precor, Excellentissime et Illustrissime Domine, consilia Tuae Sublimitatis ut bono et Suediae et orbis Christiani prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae 9/19 Iunii 1638.

    391

    Cardinalis Biquii47 adventus non procedit. Multum laborat nuntius, ut publicationem edicti impediat, et jam Franciae cancellarius48 ad primum parlamenti praesidem49 scripsit non esse quod festinet rem in consilium mittere.

    In convivio Confluentino cardinalis ipse infirmitatem suam excusavit, ne una pranderet. Sedit in summo frater regius50, juxta quem loci duo utrinque vacui. A dextra porro dux Incolismensis51, Bresacensis52 et praefecti bellici53, a sinistra Waertius et Enckefortius, hi duo nudo semper capite. In sermone solati sunt hi fortunam suam exemplo regis Francisci I54.

    Dominus Schmalchius aperte mihi dixit sibi jus datum seorsim a me agendi de quibus ipse potestatem perscriptam signatamque ad me attulit neque minus de ceteris rebus ad legationem meam pertinentibus. Id si ita est, ridebunt utrumque Galli, me legatum nomine sine re, illum legatum re sine nomine; quanquam et legatum domi salutari se sinit et sic ad se literas inscribi. Durum est mihi, cujus aetas jam praecipitat, certamen cum juvene ac praeferoce.

    Occasionem hanc tracti negotii de praeparatu indutiarum velim arripi dirigique in bonum marescalli Hornii55, cujus calamitate ita moveor, ut putem neminem moveri magis.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist. p. 439; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 491; het slot in vert. bij Brandt-Cattenb., Leven II, p. 162.
    2 - François Sublet, seigneur de Noyers.
    3 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - De Richelieu.
    6 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Oxenstierna.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    9 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    10 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    11 - René Gouffier, seigneur d'Espagny.
    12 - Charles de Rune, seigneur de Fouquesolles.
    13 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    14 - Jacques Nompar de Caumont, maarschalk van La Force.
    15 - Johan van Werth.
    16 - Adriaen von Enkefort.
    17 - Codewoord voor vrede.
    18 - Codewoord voor bestand.
    19 - Christina van Zweden.
    20 - Voor hun namen zie men no. 3479, p. 128 n. 11.
    21 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant in Hamburg.
    22 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    23 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    24 - Henri de la Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    25 - Jan II Kasimir.
    26 - Voor hun namen zie men no. 3424, p. 40 n. 1.
    27 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    28 - Voor dit edikt zie men p. 344 n. 15.
    29 - Urbanus VIII.
    30 - Hyacinthus Parisiensis; zie p. 160 n. 1.
    31 - Zie no. 3628, p. 375.
    32 - Gustaf Karlsson Horn.
    33 - Maximiliaan I van Beieren.
    34 - Anna van Oostenrijk.
    35 - Jean Louis de Nogaret de La Valette, hertog van Epernon.
    36 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    37 - Hans Heinrich von Günterroth.
    38 - Zie voor hun namen no. 3424, p. 40 n. 1.
    39 - Maria Gonzaga, hertogin van Mantua.
    40 - Ferdinand Siegmund Kurz en. Dr. Johann Söldner.
    41 - Anzolo Correr.
    42 - Zie no. 3479, p. 129 n. 10.
    43 - Johann, graaf van Götz.
    44 - Klaus Dietrich von Sperreuter.
    45 - Jean de la Barde (1603-1692).
    46 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    47 - Allessandro Bichi.
    48 - Pierre Séguier.
    49 - Nicolas le Jay.
    50 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    51 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    52 - François de Cossé, hertog van Brissac.
    53 - Zie no. 3634 in fine.
    54 - Toespeling op de gevangenneming van Frans I (1494-1547), koning van Frankrijk, bij Pavia in 1525.
    55 - De Zweedse maarschalk Gustaf Karlsson Horn; hij bevond zich in krijgsgevangenschap.