eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3714. 1638 augustus 7. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime Domine,

    Mitto literas meas ad magnum dominum cancellarium2 non obsignatas, quas et obsignandas et curandas Excellentiae Vestrae committo. Eroque propterea in his brevior, quod nihil opus sit semel dicta repeti.

    Pro literis ad me datis 10/20 Iulii3 maximas habeo gratias et pro chartis, quae eas comitantur, ad me de rebus, quae nunc tractantur edocendum plane necessariis.

    Gaudeo Bannerium4 tantis auctum copiis e Suedia Suediaeque provinciis et his accessisse Polonos. Quid facturus jam sit Galassius5 in multas distractus curas, videbimus.

    Placent mihi quae pro legatis agentibusque regum praeformata sunt diplomata. Quod ad illa pertinet: quae petuntur pro Germaniae principum civitatumque legatis credo sane non facile impetrari ab imperatore6 posse, ut nostris postulatis

    514

    se accommodet; sed nihil opus est meam dicam sententiam, cum videam Excellentissimos et Illustrissimos dominos Suediae rectores7 firme tenere propositum neque vero minus Galli cupiunt et ab imperatore directe dari diplomata et dari singulis, quanquam illud videntur pati posse, ut desideria illorum principum civitatumque per regios legatos proponantur. Sed credo Suedici regni magis interesse quam Gallici salvam esse libertatem Germanis protestantibus plurimumque et ad regis Gustavi8 memoriam honestandam et ad famam reginae nostrae9 pertinere palam fieri, quid sibi propositum habuerint arma Suedica. Magni D. cancellarii in oram istam adventus non tantum pacificationi, sed et armis gerendis, quae brevi videntur vehementer se commotura, utilis esse poterit.

    Dat mihi spem legatus Angliae, comes Licestrius10 fore, ut D. Rous11 ad Lutetianum fedus12 quaedam addat Suediae rebus congruentia. Displicet tamen mihi, quod cum electore13 de conjungendis Suedicis ipsiusque copiis nequit conveniri.

    De vectigali ad Varnum laudo rectorum Suediae prudentiam, qui cupiditati suae modum ponere quam alios super alios hostes sibi accersere maluerunt.

    Credo non difficilem futurum Vinariensem ducem14 in permutatione Waertii15 cum D. Hornio16. Sed Waertium jam Galli tenent et, quantum video, diu tenebunt metuentes ejus audaciam magnis Gallorum malis, majoribus etiam periculis cognitam. Promisere quidem Galli liberum duci fore statuere de captivo suo quod velit, sed et norunt ducem pecuniae Gallicae egentem non fore in urgendo jure suo pertinacem. Itaque censeo interpellandum ducem Bavarum17, ut impleat quae ipsius nomine ac mandato pacta conventaque sunt, a quibus nullo superveniente casu potuit liberari aut quaerendas rationes, per quas Galli depellantur ab isto retinendi Waertii proposito.

    Domino Mullero18 opto, ut et Excellentiae Vestrae, felicissima.

    Excellentiae Vestrae observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 7 Augusti Novi Cal. 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 454. Antw. op no. 3682. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    2 - No. 3710 aan de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - No. 3682.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Matthias, graaf Gallas.
    6 - Ferdinand III.
    7 - Voor hun namen zie men no. 3424, p. 40 n. 1.
    8 - Gustaaf II Adolf.
    9 - Christina van Zweden.
    10 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    11 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    12 - Zie no. 3404, p. 4 n. 6.
    13 - Karl Ludwig van de Palts.
    14 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    15 - Johan van Werth.
    16 - Gustaf Karlsson Horn; hij bevond zich in Duitse krijgsgevangenschap.
    17 - Maximiliaan I van Beieren.
    18 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.