Vir clarissime et eruditissime,
In negotio quod mihi commendaverat Claritas vestra nihil promisi quod non animo promtissimo eram praestiturus.2 Merentur id et virtutes summae Claritatis vestrae et vetus inter nos amicitia. Legi cum voluptate Enchiridion3 et legam quaecunque a Claritate vestra prodibunt; quare ita leges humanas tractare ut et divinarum tam feliciter tractatum studium non omittat, gaudeo publico nomine, eoque magis quod via illa quam Claritas vestra insistit, meo iudicio est optima. Nec ullae quamvis blandientes novitates abducent me ab ista via, quam tot viri sapientes, pii, eruditi tum Graecae, tum Latinae ecclesiae instituerunt.
Episcopum Bellaium novi non ex scriptis tantum, sed et ex colloquiis.4 Vir bonus est et in controversiis tritus; ostendit id non in illo tantum libro cuius Claritas vestra meminit et quem plurimi facio, sed et in aliis quales sunt: Les demolitions des fondemens de la
284
doctrine protestante. La confrontation des confessions de foy de l'Eglise romaine et protestante avecque l'Ecriture sainte. Les reparties succinctes à l'abregé des controverses de Drelincourt. Les antitheses protestantes ou l'opposition de l'Ecriture sainte et de la doctrine des protestans selon la version de leurs propres Bibles. Est is in maximo monachorum odio, ideo [quod] institutionem populi illis vult eripere et dare ordinariis, id est episcopis et presbyteris quos curatos vocant. Magni fit ab episcopis. Est autem vitae non tantum inculpatae, sed et admirandi exempli.5Velim ab iis qui confessionem Anglicanam sequuntur aliqua edi placidiora quam multa quae vidi;6 a Johannis Arndi7 discipulis talia exspecto. Gaudebo etiam, si a Claritate vestra colligantur ea quae sedandis animis inservire possunt. Nec dubito, quin eidem labori faveant viri apud vos egregii, quales dominus Vossius et dominus Barlaeus,8 quibus me unice commendo.
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Fine anni 1644, Lutetiae.
Velim edi quae olim Abrahamus Mylius9 pro pace ecclesiae elaboravit.10
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Corvino.
Bovenaan de copie te Rotterdam: D. Corvino.