Illustrissime et excellentissime legate, domine et patrone observandissime,
Nudiustertius aliquot naves Gotheburgo huc appulerunt.2 In patria mea carissima res hactenus prospere cesserunt, quoad publica negotia. Oxenstierniana prosapia maeret ob decessum illustris domini Johannis Krusii, illustrissimi et excellentissimi domini cancellarii regni generi;3 ut et Sparriana familia de obitu illustris domini Laurentii Sparre.4 Sacra regia Maiestas edicto vetuit excessus, quae in conviviis, sponsaliis, nuptiis et puerperiis nobilium fieri sueverunt; etiam luxui in vestitu modum posuit,5 videlicet ne quis panno auro vel argento intertexto, fimbriis, taeniis, laciniis aureis vel argenteis utatur neve aliis superfluis et luxuriem redolentibus.
Hucusque nihil hostile e Polonia vel Moscovia experta est Suedia. In Poloniam missus est dominus Axelius Sparre6 et cum eo dominus Weidenhemius, loco secretarii, in Moscoviam vero scriba quidam,7 indicatum feliciter translati in sacram regiam Maiestatem regiminis auspicia. Illustris dominus Gabriel Gabrielis Oxenstierna8 et dominus
522
Gustavus Bonde9 cooptati sunt in numerum assessorum camerae rationum. Perillustris dominus Magnus Gabriel de La Gardie constitutus est colonellus sive praefectus custodum corporis regii.10 Dominus Daniel Bhem, hactenus professor eloquentiae Upsaliae,11 in aulam vocatus est, ut a secretis sit. Dominus Ruthius12 apud exercitum in Scania erit excellentissimo domino mareschallo Hornio a secretis, nomine publico. Infesta reddit miles Suedicus singula in eadem Scania.13 Coningsmarchius Stadam vi armata cepit.14 Wrangelius circa Gluckstadium pro lubitu hostile solum depopulatur.15 Interceptum demortui Lusitani corpus Osnabrugam relatum est.16Gallorum actiones hominum iudicia nimium quantum fatigant. Dominus etenim d'Estrade Hagae Comitis dominis Ordinibus Generalibus dissuadere conatus est,17 ne bello fortunam experiantur contra Danum.18 Utut foedus cum corona Suediae ipsis prae-
523
textui esse possit, vi tamen foederis cum Gallia initi anno 164519 ipsos potius obligari ad arma sumenda contra caesarem et Austriacam domum quam contra regem coronae Gallicae et Foederatis Provinciis foederatum; illud ob praetentum rerum necessariarum defectum hanc in diem fuisse dilatum, hoc vero plausibili quadam levitate susceptum iri. Ut taceam quae praeterea pro roboranda propositione sua attulerat.20 Licet etiam vi foederis et promissi domini d'Avaux nuperrime Osnabrugae facti tenebantur domini legati Gallici nihil super pacis negotio proponere, nisi re prius cum dominis legatis Suedicis communicata,21 Monasterii tamen aliud probarunt insciis nostris propositionem suam de pace adversariis tradendo.22 Quid causae sit, quidve haec portendant, rerum peritioribus iudicandum relinquo.Divinae clementiae patrocinio, illustrissime et excellentissime domine legate, illustrissimam Excellentiam vestram et simul illustrissimae Excellentiae vestrae benigno favori observantiam meam commendo,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 6 Martii 1645.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Maert 1645.