Frater optime,
Spero iam tandem ad me perventura quae per Vanderhogium miseras exemplaria,2 quorum loco ego alia duo a bibliopolis petita Salmasio3 et Vossio4 dedi; atque eo me ista res magis angit, quod aliquot naves Rothomago venientes cum liburnica bellica in potestatem hostium venere,5 quare utram fortunae aleam tua Annotata experta sint, adhuc
185
incertum est. Dedi heri Isaaco Vossio Anthologiam tuam,6 qui eam Blavio se daturum recepit, ut statim editionem inchoet,7 ipse interea currente praelo indicem ex tui animi sententia consarcinaturus et ad paginas huius editionis aptaturus. Eandem iam mihi operam obtulit Sorberius,8 qui hic Hagae est, sed ego alterum, qui et Amstelodami et apud patrem est, praeferendum duco. Interim gaudeo duos iam inveniri ad suscipiendum illum laborem paratos, cum antea ne unum quidem invenire potuerim. Blavius mihi pro certo affirmat vicinum suum Jansonium iam inchoasse Annotatorum tuorum in Vetus Testamentum editionem,9 neque melius eius consilio occurri posse quam si tria aut quattuor priora capita cum versione Hebraeorum et Graecorum transmittas,10 ut inde ipse novam moliatur editionem quae melior futura sit quam Janseniana et eo, quod versionem habeat allegatorum, auctior et acceptior. Quare antequam exemplar transmittas integrum, auctor tibi sum mittendi specimen, ut videas quomodo ea editio tibi sit placitura et ut interea Anthologiam promoveamus, quae nimis diu carceres momordit. Ego ut quod res est loquar, Annotatis tuis valde delector, imprimis iis virorum et factorum illustrium parallelis quae subinde inspergis, quanquam futuros putem qui omnem eorum qui in sacris nominantur litteris cum iis qui inter profanos vixere comparationem pro illicita et profana habituri sint. Salmasius11 ostendit se adhuc fluctuare; interim libertatem scribendi magno in pretio habet et res suas meliore hic loco constituit.Litterae legatorum Suedorum profecto diligenter et apposite scriptae sunt.12 Avebo cognoscere quid iis opposituri sint caesarei; nisi Germaniae imperium iam plane in mo-
186
narchiam degenerasse dicant, vix habent quo se tueantur. Res regis Britanniae peiore iam loco sunt quam antea.13 Vellem esse verum quod nuper Vond(eli)us cecinit:14 Dit huys sal u verduyren, En Lo(n)den eerst sien treuren sonder muyren, De vloet met puyn gevult, Eer ghij 't gesach van Karel kneusen sult.Utrique filiorum, et ei qui in Italia, et qui in Germania est, opto omnia prospera;15 qui hic est adhuc animo volvit secretarii apud Amstelodamenses locum.16 Uxori rogo indices solutam cognatae Bellimontiae17 quam iussit pecuniam. Ego praeter omnium nostrum quae offerri velim officia iam aliud quod scribam non habeo.
Deus Optimus Maximus te tuosque diu servet incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXVIII Novembris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 22 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Dec.
En in dorso: 28 Nov. 1644 W. de Groot.