Frater optime,
Gratias ago pro benevolo in filios meos2 affectu, spero eos aliquando tuo amore dignos se exhibituros. Ego Blavium nuper per litteras monui et ut responderet rogavi,3 additis quibusdam quae grata ipsi scirem, neque tamen ille quippiam hactenus reposuit. Nostri gloriantur peractum in Gallia titulare negotium,4 atque ita legatos nostros propediem ituros Monasterium, quod apud me est τω̂ν ἀμϕισβητουμένων.5 Interea Hollandi nostri ut securitati commerciorum consulant, forte novo implicabuntur bello, aliis sociis id nolentibus,6 sed tu haec aliunde intelliges.
478
Nuper mihi proposita fuit facti species qua Danus Suecam navem cum mercimoniis quibusdam Hollandorum cepisse dicebatur, et interrogabar de iure praedae.7 Dixi non esse iuris gentium, ut amicorum merces quia hostili nave veherentur fierent capientium. Allegavi Consulatum maris,8 negavi certe id iuris a Batavis usurpari, ex illa quam de iure belli citas sententia, nec Danis, qui anno 1597 libertatem sibi commerciorum in Hispaniam asseruerint.9 Quae tibi iam stet sententia, et si quid praeterea ad eam stabiliendam tibi occurrat, perscribas velim; audio super hac materia aliquod consilium a te datum, quod videre vellem.10 Tum et hoc scire desidero, an aliqua tua consilia quae Petrus habet publici iuris fieri velis, nam Roterodamenses editis iam variis consiliis duo tantum aut tria tua publicarunt.11
Litteras has a Groenewegio cognato ad te mitto,12 quas ille ante octiduum domum meam attulerat, sed per absentiam meae13 iam erant delatae; in mora parva parum esse puto praeiudicii. Boio tuo nomine gratias agam.14 Historiam eorum quae in archiepisco-
479
pi morte acciderunt iam acceperis;15 illud memorabile est, quod typis hic vulgatum est, eum cum rimas aliquot in pegmate conspexisset dixisse male rem curatam, debuisse istas obturari, ne sanguis in populi capita deflueret.16 Eorum quae de Amirautio17 et Corcello18 scribis meminero, et consilium tuum indicabo.Si quid intelligere potero de eo quod auctor Horarum canonicarum scire expetit,19 faciam te certiorem. Editio certe Amstelodamensis ad meum exemplar Parisiense facta est, atque ita non sine appendice.20 Vita boni nostri senis brevi erit absoluta, excurret opus ad sexaginta et amplius folia.21 Ubi ea prodierit et copia mittendi fuerit, curabo ne diu careas.
Ubi quid memoratu dignum in Galliis acciderit, id ex te rogo intelligam, tum et si quid de liberis tuis habes, nam de minore22 diu est cum nemo nostrorum litteras habuit.
480
Imprimis vero scire velim quomodo tu, quomodo uxor, quomodo filia valeatis, et an de Spadano itinere23 quicquam futurum sit.Deus te tuosque diu nobis sospitet,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XX Februarii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 20 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 27 Febr. 1645.
En in dorso: 20 Febr. 1645 W. de Groot.