597
Excuditur hic Confessio Cyrilli Lucaris,2 quae olim Genevae prodiit, et Synodus, quae sub Parthenio habita est quaeque anno elapso Parisiis fuit edita.3 Additum est illis hoc, quod mitto, Cyrilli Berrhoensis scriptum itidem contra Cyrillum.4 De praesenti patriarcha multum hic gaudent quidam, quod ille putetur dogma Calvini sequi.5 Istius autem Lucaris Cyrilli vitam et mores dicitur velle publicare dominus Haga6 - qui alteram ad Turcas legationem exoptat -, ut et illum et se a calumniis multorum liberet.
Croii scriptum concoquere non potest Heinsius,7 potest Salmasius. Alter fecit quod potuit, ne exemplaria publicarentur. Nulla tamen diligentia tantum valuit, ut non illa in quorundam manus pervenirent. Ratio cur Croius in Heinsium calamum suum strinxerit, dicitur esse illa, quod is impedimento fuisse credatur, ne alterius liber de interpretibus Sacrae Scripturae excudi potuerit.8 Scripsit Spanhemius9 Epistolam de regimine eccle-
598
siae Anglicanae per presbyteria ordinando, ut omnia eo in regno secundum Sacram Scripturam instituantur. De eodem argumento grande, ut solet, volumen promittit Salmasius, in quo et independentium anarchiam oppugnabit.10 Iterum prodiere ingentia duo opera eius de mutuo,11 unum contra Vissembachium, professorem Franekeranum,12 et Carolum Fabrotum,13 alterum contra generum Heinsii et alium quendam doctorculum Coprianum, ut nominat.14 In hoc postremo falsum eius fuit vaticinium, ut aiunt,15 nimirum illum nunquam professionem obtenturum, neque possessurum viginti mille florenos, cum tamen is cathedram Ultraiecti assecutus sit16 et uxorem cum ampliori dote du-599
xerit. Prodiit quoque liber eius contra Heraldum.17 In eo nescio, an Germanis et Batavis satisfecerit, quibus ebrietatem obiicit et cultum dei Bacchi.18Blondelli liber de Episcopis hic quiescit.19 Unde est, ut male audiat apud nonnullos, qui eum donis catholicorum labefactari putant. Livium suum Gronovius20 inscripsit domino Avauxio,21 quo nomine ab eo accepit mille scutatos.
Facio quod possum et debeo, ut Blauwius Anthologiam quamprimum praelo subiiciat. Utinam per me solum staret, ut re aeque atque animo Excellentiae vestrae possem inservire. Parcimonia Blauwii, metuentis ne chartae iacturam patiatur, in causa est, ne editio inchoetur. Vellet ille excudere omnia Excellentiae vestrae opera ea forma - vel etiam ampliori - qua fuit folium illud in quo Graeca et Latina columnatim ponebantur.22 Parens etiam super hac re urgere atque compellare non desistet.23
Bovenaan de minuut staat: Hugoni Grotio.